# Strabo de situ orbis 481.1-5

Strabo, Strabo de situ orbis, 481.1 to 481.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/481.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/481.1

sacram dicunt. Nunc fanum non stat, propterea quod urbs in alium locum sit translata. In noua ur be Dianae Leucophryenae fanum est: quod & aedis magnitudine & multitudie rerum dedicatarum abephe sio superatur, artificio uero & structurae concinnitate: circa aedem longe praestat, Magnitudine omnia Asiae sana excellit: praeter Ephesium & Didymenum contingit Magnetas a Treribus olim funditus deleri, quae gnes Cimmerica diu secundis rebus usa est. postea Milesii eum locum occupauere, Callinus Ma gnetum meminit: ac si adhuc secundis rebus uterentur: & in bello contra Ephesios recte se haberent Archilochus uero iam eorum calamitatem sciens. uidetur flere Magnetum mala, Ex quo coniectari licet ea posteriora esse Callino. Callinus.n.antiqoris cuiusdam Cimeriorum expeditionis meminit: cum inquit. Gens bello aduentat fortissima Cymmeriorum. in quo Sardis captas significat: uiri ex Magnesia clari extiterunt. Hegefias orator qui Asiatici stili auctor fuit: Attico more qui tunc uigebat immutato. Item Simon modulator qui & ipse superiorum modulatorum more corrupto: Simodia introduxit quemadmodum etiam Lysiodi & Magodi. Item Cleomachus pugil: qui in Cinaedi cuiusdam & ancillae amore incidens: quae a Cinaedo alebatur Cinaedorum & oratio nem & mores est imitatus. Cinaedicae oratonis auctor primus fuit Sotades: postea Alexander etolus sed hi in pura oratione: Lysis uero etiam adhibito cantu: & ante hunc Simus. Anaxenorem Citharedum perpultum quidem theatra extulerunt. Sed multo magis Antonius: qui quattuor ciuitatum tributa ei legenda exhibuit. Concessit etiam milites: auxit illum patria non parum: quae ei louis Sosipolidis purpu ram dedit: quemadmodum imago inscripta: quae in phoro est declarat, Alia Aenea imago est in theatro hoc Epigrammate insignita, Est operae precium: tales audire canentes: Qualis hic est: qui uoce deos exequat: & ode. ωληi Vbi qui Epigramma inscripsit: cum non satis considerate animaduerteret: ultimam secundi uersus litteram praetermisit: cum Basis latitudo non sufficeret quaeres ciuitatem ignorantiae condemnari exibuit perper ambi guitatem: quae oritur ex scriptura: Num ultima dictio in nominatiuo casu accipienda sit: an in datiuor Nam multi datiuos sine id est scribunt: & consuetudinem eiiciunt: quae naturalem causam non habet, Post Magnesiam est uia quae Trallis fert: habentibus mediterraneam ad sinistram in ipsa uia & ad dex tram est meandri campus: qui a Lydis simul & caribus & lonibus & Milesiis & Myusis habitatur praeterea ab Aeolibus qui in Magnesia sunt Eadem locorum ratio est Nyssam & Antiochiam usque.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
