# Strabo de situ orbis 481.6-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 481.6 to 481.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/481.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/481.6

Tral lianorum urbs sita est in uertice quodam plano qui promontorium natura munitum habet: cuius circuitus satis bene septus est: ea optime habitatur & ab omnibus opulentis: siqua alia asiaticarum urbium Semper aliqui ex Trallianis principales sunt in prouincia: quos Asiarchas uocant: e quibus pythode rus fuit uir ab initio Nyssaensis postea perper claritatem eo commigrauit: & singulari cum pompeio amiciti, iunctus fuit. Is regales opes supra duo milia talentorum possidebat: quas a Diuo Caesare uenundatas propterea quod pompeii amicus fuisset, postea redenit & filiis non minores reliquit. Huius filia est pythodo ris ponti regina: qua de insuperioribus dictum est. Hic aetate nostra uiguit. Item Menodorus uir do ctus: alioquin & honestus & grauis qui louis larissei sacerdotium habet. Hic a seditionibus amicorum Domitii Anybarbi uexatus luit. Atque ab illo interemptus: quum delatores proditae classis eum insimularent. Hinc clari oratores fuere Dinnysocles: & postea Damasus Scombes Trallis ab Argiuis conditas dicunt: & Thracibus quibusdam: a quibus etiam nomen urbi inditum est Contigit Trallis aliquandiu sub Tyrannide esse filiorum Cratippi: circa Mithridatis tempora. Nyssa ad mediterraneam iacet: & ma xima ex parte monti accumbit: & quasi biurbs est. Nam torrens quidam urbem diuidit conuallem efficiens. eius pars pontem impositum habet: quo ambae urbes coniunguntur: pars amphiteatro exornata est:

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
