# Strabo de situ orbis 484.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 484.1 to 484.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/484.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/484.1

Item Plutonis ac Iunonis delubrum: & antrum Cha ronium natura admirabile: quod luco imminet: tradunt aegrotos: qui horum deorum curis uacant: eo pro ficisci: atque in uico specui uicino: apud sacrorum peritos immorati: qui pro eis indormientes curas ex in somniis captant. Hi deorum remedia inuocantes: saepe illos in antrum ducunt ubi tanquam in cauerna manentes: multos dies & ieiuni & quieti exudant: nonnunquam aegrotantes propriis insomniis intendunt: ductu & consilio sacerdotum. Locus hic caeteris pestifer est &: iaccessibilis Acharacis solennia quot annis fiunt & tunc maxime haec talia ex, iis intelligi & audiri possunt: qui eo proficiscuntur. Tunc. ni iuuenes & ephebi ex gymnasio nudi & uncti: taurum quendam festinanter in antrum ducunt, qui dimissus paululum progreditur postea mortuus ad terram cadit. Triginta stadiis ultra Nyssam tmolum mon tem superanti in mediterraneam ad partes australes lucus quidam pratum uocatur quo nyssaenses & fini timi ad festa exeunt non procul hinc os quoddam est iisdem diis sacrum: quod Acharaca usque dicitur penetrare. Hoc pratum putant a poeta nominari quum dicit. Asia prata super ostendunt Caystri & asii cuiusdam Heroica monumenta: & Caystrum proxime fluentem. Tradunt preterea tres fratres: Achym brum Achymbradum & Hydrelum e Lacedaemone profectos: urbes de suis nominibus condidisse, po stea hominibus imminutis ex illis Nyssam esse habitatam: quapper nunc quoque Nyssaenses Achymbrum generis auctorem existimant. Circunstant habitationes memoratu dignae: transmeandrum quidem Costinia & Orthosia: circa uero Boeula Mastaura & Acharaca ultra urbem in monte sunt Aroma o littera correpta unde uinum aromense ex mediterraneis optimum est. uiri e Nyssa illustres fuere. Apollonius phi losophus stoicus panaetii familiaris: & Menecrates Aristarchi discipulus & aristodemus eius filius quem nos in extrema eius senectute admodum iuuenes audiuimus. Item sostratus aristodemi frater: & alius Aristodemus eius consobrinus: qui magnum pompeium erudiuit. Hinc gram matici memorabi les fuere. At noster etiam orator fuit: qui & Rhodi & in patria duas scholas habeat. Mane rhetoricam meridie grammaticam Ac Romae etiam quum magni pompeii filios institueret: grammaticae scholae satisfaciebat iam uero quae transmeandrum restant: omnia ad Cariam pertinent quo in loco Cares non amplius immixti sunt Lydis: Sed iam per sese sunt nisi: Milesii sint uel Myusii: qui ab ora Maritima se iunguntur Orae initium est Transmarina Rhodiorum regio: finis uero posidium Milesiorum.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
