# Strabo de situ orbis 484.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 484.9 to 484.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/484.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/484.9

Rhodiorum urbs super orientali promontorio sita & portibus & uiis & moenibus & caetera fabrica tantum alias excellit: ut nullam ei aequalem nedum prestantiorem proferre ualeamus. Mira est eius iusticia & diligentia cum circa reliquam Reipubsicae gubernationem: tum circa res nauales: quibus multo tpere mari dominata est & piratas sustulit: & Romanis amica fuit: & regibus Romanorum acgraecorum amicis. Nam per eos libera mansit: & multis donis fuit exornata quorum pars maxima in templo liberi patris & in gymnasio posita est pars aliis in locis Sed optima sunt: louis colossus: quem qui iambum composuit: dicit a Charete Lindio septuaginta cubitorum: factum fuisse: nunc ex terraemotu fractis genibus collapsum rhodii ex causa quadam, prhibiti non erexerunt. hoc est ex omnibus didicatis optimum & unum ex septem mira culis. Item ex prothogenis picturae ialius, siac Satyrus, iuxta columnam stans, super columnaperdixerat: ad quem ita homines habitant: cum nuper tabula esset posita: ut illum solum admirarentur. Satvrum uero cum temne rent: quanquam perfectissimum opus est. Augebant admirationem perdices mansueti: qui a nutritoribus allati & contra pictos appositi canebant ad picturam & congredi gestiebant. Protogenes, uidens rem praeter opinio nem euenisse edituos rogat: ut se aut delere permittant: quod & ita est lactum. Rhodii plebis curam habent non tamen a plebe gubernantur. sed retinere pauperum multitudinem uolunt, Plebs itaque ab eis nutritur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
