Latin
485
Strabo, Strabo de situ orbis 485-2
Unproofread scanNot analysed yet
ibi erat Herculis: &Lycimnii habitatio quod si ut nonnulli autumant. Tlepolemus e Tirynthe: &argis profectus est hoc modo non est aeolica colonia quae inde uenit nam ante Heraclidarum reditu: id factum est item Antiphus ad Coos ducit cum fratre Philippo Thessalici generis natique Heraclidis: ambo Nam hi potius ex eolico genere uidentur esse quam dorico. Rhodus prius dicta est Ophiusa &stadia posteTelechinis eo quod Teiechines insulam incolerent: quos nonnulli fascinatores: &maleficos dicunt quod stygiam aquam animalibus &stirpibus: pernicei gratia inspergerent nonnulli contrarium sentiunt quod artibus praestantes: similibus artificibus inuidia haberentur unde hanc infamiam sunt assecuti &primu excreta i Cyprum uenerunt postea in rhodum: &primi ferrum &aes operati sunt Nam &Harpem saturno fe cerunt: Sed quanquam de iis prius dictum est: idcirco tamen fabulosa repetimus ut siquidem praetermissum est suppleatur post Teclinas dicunt Heliadas insulam hanc habitasse ex quorum uno Cercapho scilicet ac Cydippe: filii procreati sunt qui urbes de suis nominibus condidere. Lindon lalvsonque dein claramque Camiron. Quidam Tlepolemum putant eas condidisse nomina uero nonnullis earum de nominibus filiarum Danai imposita fuisse Noua autem urbs circa tempora rerum Peloponnesicarum condita est ab eodem ut fertur archite cto: a quo piteus factus est: quanquam is nunc non manet: a Lacendaemoniis labefactus: qui prius crura eius destruxerunt: &a sylla Romanorum imperatore. De Rhodiis quoque haec traduntur: quod non solum ex quo noua urbs habitata est: in mari fortunati fuerunt. Sed etiam multis annis ante quam olympica instituerentur ad hominum salutem nauigabant: unde &usque in Iberiam profecti ibi Rhodum condiderunt: postea a Massilien sibus occupatam: apud opicos uero Parthenopem apud Daunios cum Cois Elpias quidam post captam Troidicunt insulas gymnalias ab eis habitatas: quorum maiorem Timeus ait maximam esse post septem. Sardinam siciliam Cyprum Cretam Euboeam Cyrnum &Lesbum: sed nequaquam uera dicit Nam aliae inueniuntur longe maiores dicunt exercitantes a phoenicibus balearidas appellari: unde &gymnasias balearidas dictas esse: ex rhodiis nonnulli circa sybarim habitauerunt prope Chaoniam. Postea testari uidetur Rho dios ab antiquo felices fuisse, Iam inde a prima trium urbium origine: ut Vrbibus ex illo iam culta est insula ternis Cara loui tellus hominum regi: atque deorum: Quique &opes illi multas effudit &las. Quidam hunc uersum ad fabulam reduxerunt: dicentes aurum in insula pluisse: quum Pallas e Iouis capite na