# Strabo de situ orbis 485

Strabo, Strabo de situ orbis, 485. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/485
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/485

Nam diuites patria quadam consuetudine pauperes accipiunt. Pauperes uero ab illis enutriti: munera quaedam ciuitatis peragunt. Vnde simul & ipsi uictum habent: & ciuitas necessariis ministeriis non fraudatur: praesertim ad res nauales, Naualium quaedam multitudini occulta sunt & secreta: quod siquis introspexe rit ingressusue fuerit: & capite plectitur. Hoc in loco quemadmodum massiliae & Cyzici: summum studium fuit circa architectos: & instrumenta & armorum & aliarum rerum armamentaria. Rhodii autem sunt dores: quem admodum Halicarnassei: & Gnidii & Coi. Nam ex doribus qui post Codri obitum magna condiderun alii ibi remansere alii cum Althemene argiuo coloniae in cretam missae participes fuerunt. Alii in Rhodum sunt dispartiti atque in eas urbes quas pauloante memorauimus. Sed haec quidem posteriora sunt iis quae ab Homero traduntur. Gnidus enim & Halicarnassus nondum erant, Rhodus aut & Cos erant & ab He raclidis habitantur. Quare Tlepolemus in uirum adultus. Mox patris ipse sui earum interfecit auunclum: Iam senio effectum longoque Lycimnion aeuo. Hinc populis secum iunctis & classe parata. In rhodon aufugit magis erroribus actus. Vrbibus ex illo iam culta est insula ternis. & urbes nominat quae tunc erant ut Lindon: lalysonque dein claramque Camironi Cum Rhodiorum urbs ita fuerit habitata: nusquam Dores nominat sed aeoles ac boetios innuit. Siquidem

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
