Latin
488.1 to 488.4
Strabo, Strabo de situ orbis 488.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
quibus sunt Panaetii philosophi progenitores. Circa res ciuiles autem &philosophiam &artes liberales Panaetius ipse &Stratocles &andronicus pripatheticus &Leonidas &Stoicus, Ac prius etiam Praxipha nes &Hieronymus &Eudemus possidonius: quanquam Rhodi iuxit, &Sophisticam exercuit. fuit tamen apamiensis ex Syria: quemadmodum Apollonius Malacus &Molon. Nam hi alabandenses fuere: &Me neclis oratoris discipuli. Sed prius Apollonius rhodum profectus est: tandem etiam Molon: ad quem ille inquit. tandem &Molon: idest profectus es. Item pisander qui Heracliam scripsit poeta rhodius &Simias grammaticus Arostocles qui nunc est. Item Dionysius trax &Apollonius qui argonautas composuit: Ale xandrini quidem fuere: rhodi tamen uocati sunt. De rhodo satis dictum est: rursum Cariae ora quae post rhodum est: ab eleunte &Lorymis flexum quendam habet ad aquilonem deinceps recta nauigatio est usque in propontidem: quasi quandam meridianam lineam faciens quinque millium fere stadio &: Hic est reliqua Cariae pars &lones &Aeloes &troia: &quae ad Cyzicum byzantiumque pertinent. Post Lory ma est Cynozema &Syma insula: quae portus duos habet: quorum alter clausus est triremibus aptus. Item nauale nauium uiginti. In fronte est insula quae septem stadium ambitum habet, Theatralis &alta &aggeribus iuncta continenti faciens Gnidum quodammodo biurbem. Nam maxima eius pars insulam habitat: ambos portus contegentem iuxta eam est Nysirus in pelago. Viri e gnido memorabiles fuere: primum Eudoxus mathematicus platonis sodalis, postea agatharchides pipatheticus uir historicus: aetate nostra Theopompus diuo caesari familiaris: &qui apud eum maxime potest: Item Artem idorus eius filius. Hînc Ctesias fuit: qui Xerxem medicatus est: &res Syriacas &Persicas conscripsit. post Gnidum est Ceramus: &Bargasa oppida supra mare: deinde Halicarnassus principium Cariae regia: quae prius zephyra dice batur. Hoc in loco est Mausoli sepulchrum: unum ex septem spectaculis: quod illi Artemisia uxor construxit. ltem Salmacis fons: nescio quaeobrem calumniatus tanquam emolliens eos qui inde bibant. hominum enim mollicies uidetur ab aere uel ab aqua causam trahere: cum esa minime sint causa mollitiei: sed diui tiae &uictus incontinentia. Halicarnassus arcem habet: &in fronte Arconnesum.