# Strabo de situ orbis 488.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 488.5 to 488.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/488.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/488.5

Halicarnassum cum alii habitauere: tum etiam Anthas cum Troezeniis ex ea fuere Herodotus historicus: quem postea Thurium uocauerunt: eo quod particeps fuisset Coloniae in Thurios missae. Item Heraclitus poeta Callimachi sodalis: aetatem antm nostra Dionysius historicus. Haec ciuitas aduersa fortuna usa est: ui ab alexandro ca pta. Nam Hecatonnus Cariae rex: tres habuit filios: Mausolum Idritum & Pyxodarum: & filias duas e qui bus artemisa grandior. Mausolo ex fratribus grandiori nupsit: secundo uero.i.Idryto altera soror data est nomine Ada. Mausolus itaque regnauit: quo mortuo uxor imperium habuit: quae illi sepulchrum constru xit artenisia tabe consumpta: perper luctum quem ex uiro susceperat: Idryeus imperauit: atque huic etiam ex morbo absumpo uxor successit. Atur praixodarums quam reliquus erat ex filiis Hecationi hanc eiecit. Et quum persicarum partium esset: Satrapem ad impii communicationem acciuit. Eo uita functo satrapes Halicarnassum tenuit: & aduentantis alexandri obsidionem sustinuit. Hic adam quae filia erat pixodari: ex aphnide muliere Cappadocissa in uxorem habebat. Ada uero Hecatomni quam pixodarus eiecerat alexandrum orat simul que exorat: ut se in amissum regnum restituat pollicita se ad ea opitulaturam quae defecerant: dicens eos qui ea tenebant sibi domesticos esse: simulque alexandro alinda tradit ubi ipsa immorabantur alexander rem probat atque eam reginam facit. Capta autem urbe arce mulieri obsidendam dar. Erat.n.duplex, paulor post arx capitur: quum iam obsidio in tedium indignationemque uenisset. Deinceps est Termerium Myn diorum promontorium cui opponitur Candaria Coum promontorium: distans a continenti stadiis quadraginta supra Coum promontotium est locus quidam nomine Termerum. Coorum urbs antiquitus astipalea uocabatur: & in alio loco habitabatur ad mare. Postea perper seditionem inde migrauere in urbem: quae nunc e iuxta scandalium: & mutato nomine eam Con: sicut insulam appellauerunt. Haec urbs non magna est: sed optime omnium habitata: & aspectu iucundissima iis: quieo nauigant insulae magnitudo est: ad quin genta & quinquaginta stadia tota sertilis: & quemadmodum Chius & Lesbus optimo uino abundans.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
