# Strabo de situ orbis 489.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 489.5 to 489.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/489.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/489.5

Euthydamus cum ingentes opes a maioribus suis accepisset: ipse & dicem di facultatem & gloriam addidit: & non solum in patria magnus fuit: sed etiam in asia primos honores ade ptus est. Hybreae uero ut ipse narrare in schola solebat: & ciues id confitebantur, pater mulum lignarium & Mulionem reliquit. A quibus aliquandium enutritus est, postea Diotrephe antiocheno audito reuersus est atque sese edilitanti tradidit in qua quidem aliquandiu inuolutus & non multa lucratus: ad gubernandam Rempublicam sese contulit: ac forum secutus cito ereuit: & in admiratione maxima habitus est: uiuente adhuc Euthydamo. sed maxime mortuo illo ciuitatis compos fuit. Nam ille dum uiueret multum amabat: cum simul & potens esset: & utilis in Republica ut etiam siquid in eo tyrannici inesset: id reipublicae utilitate compensaretur. Quare illud hybreae dictum uehementer laudatur: quod ipse extremo contione dixit. Euthydame malum ex ciuitatis pernecessarium. Nam nec tecum uiuere possumus: nec sine te. Quum ita itaque plurimum creuisset: & optimum se ciuem & oratorem exhibuisset: ad extremum errauit conrra Labienu: contraria atque alii in Republica sentiens. Nam caeteri illi cum armis & Parthorum so cietate aduentanti cesserunt. lam Parthis Asiam obtinentibus: utpote inermes & pacati Zeno autem Laodicemus & hybreas oratores non cessere: sed ciuitates suas ad defectionem perduxerunt. Hybreas quo que adolescentem stultitia plenum & irritatu facilem: dicto quodam instigauit. Nam quum i le se Parthicum inperatorem appellaret. Atque & ego inquit, meipsum Caricum imperatorem dico: quo dicto Labienus impe tum in urbe fecit, quum iam legiones quae in Asia erant instructas haberet. Ipsum tamen non coepit: cum Rhodum secessisset: domum uero eius demolitus est: fabrica sumptuosa instructam atque diripuit Vrbem quoque totam labefactauit. Sed cum Asiam reliquisset. Hybreas reuersus: se atque urbem reparauit, ac de Mylasis quidem hactenus. Stratonicia est Macedonum habitatio, ea sumputosis fabricis a regibus fuit exornata.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
