# Strabo de situ orbis 489.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 489.9 to 489.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/489.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/489.9

In agro stratonicensi sunt duo templa: apud Langina templum Hecates nobilissimu: ubi festa maxima quotannis celebrantur. Prope urbem est louis Chrysaorei teplum: Caribus omnibus com mune: quo illi sacrificaturi & de communibus rebus deliberaturi conueniunt qui conuentus Chrysaoreus uocatur. ex uicis constans ubi qui plures uicos afferunt: ii in suffragiis antecesunt: quemadmodum Cernulenses. Stratonicenses quanquam non sunt Caici generis: de conuentum tamen participant. Ex Stratonicia uir fuit memoratu dignus: tempore patrum nostrorum: Menippus orator cognomento Catocas: quem supra omnes Asiaticos oratores a se auditos Cicero laudat. Vt ipse in quodam loco refert: quum eum Xenocli cen parat: & iis qui illius aetate floruerunt: Est aliud oppidu nomine Stratonicia: tauro monti adiacens. Alabam da urbs duobus montibus subiecta est: ita dispositis: ut Cistae inuersae aspectum exhibeant. Vnde Apol lonius molocus: ob hoc & multitudinem Scorpionum ciuitatem carpens: dixit eam esse cistam inuersam: Scorpionibus plenem. Nam ea & Mylasia: ac tota intermedia montana regio huiusmodi bestiis abundant. Alabanda homines molles & suffitos habet & persalterias multas: hinc uiri memorabiles fuere duo fratres oratores. Menecles cuius paulo ante mentionem fecimus & Hierocles. Item Apollonius & Molon qui Rhodum migrauerunt. Sed cum multa de Caribus dicta sint: id quod inter omnes constat est: quod ipsi sub Minoe fuerunt: & tunc leleges dicebantur: & insulas habitabant. Postea facti sunt continentis habitatores: multumque maritimae orae & mediterraneae occuparunt. Ea prioribus habitatoribus adimentes: q & ipsi magna ex parte leleges erant: & pelasgi. Rursum iis graeci partem abstulerunt: iones scilicet ac Dores: quod autem circa rem militarem fuerint studiosi inditium capiunt, Lora Cristas & insignia caetera: omnia enim Carica dicuntur: unde & Anacreon ait.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
