# Strabo de situ orbis 492.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 492.1 to 492.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/492.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/492.1

hic recte: nec Apollodorus grammaticus: quod communi nomine proprie & contumeliose contra Cares utebam tur: & maxime lones quieos oderant: propter inimicitias & continua bella. Hoc enim modo barbaros di ci oportebat. Sed nos querimus quaere eos barbarici sermonis appellat: Barbaros uero nunquam Quia plurale inquit in metrum non uenit: Iccirco barbaros non dixit. hic profecto casus in uersum non uenit. at nominati uus ingreditur: quemadmodum apud Homerum Dardani & Lycii & Troii: ac talia permulta: nec quia Cariae lingua breuissima sit quod non est. Nam ea permulta graeca nomina admixta habet: ut Philippus testatur: Caricarum rerum conscriptor. Sed ego arbitror ab initio conficto nomine eos Barbaros appellatos: quim difficulter aspere ac duriter loquerentur: ut blesos blesosque dicimus. Sumus enim ad confingenda cognata rebus nomina ingeniosi: qualia apud nos permulta sunt: ut murmur clangor strepitus crepitus, uox quorum plurima iam proprie proferuntur. Omnens itaque qui crasse loquuntur Barbari dicuntur, quales sunt nationes omnes praeter graecos: quare illos proprie Barbaros appellauit, ac in initio quidem per conuitium quasi duri loquos & crassilingues, postea uero eo nomine abusi sumus tanquam communi ac gentili: dist inguentes eos a graecis. Nondum enim multa consuetudo & commertium erat cum Barbaris: quod ex crassitudine linguae: & quam dam uocalium instrumentorum ineptitudine: & non ex linguarum uernaculis, proueniebat. Alia quaedam & qua si barbara loquendi prauitas: in lingua nostra uidebatur: siquis non profecte graeca pronuntiaret: sed ita nomina proferret: quemadmodum barbari solent: qui ad Graecam dictionem introducti expedire linguam non pos sunt: quemadmodum nec nos illorum orationem: quod apprime Caribus contigit. Nam alii non multum cum graecis diuersabantur: nec graece uiuere nec eorum dictionem ediscere pertentabant: nisi pari admodum ac for tuito uir uiro congredientes: Nam Cares per totam graeciam errauerunt stipendiam merentes: quare barbari ex illo sunt appellati ex quo in graeciam militarunt.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
