Latin
492.5 to 492.7
Strabo, Strabo de situ orbis 492.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
at postea quam apud insulas habitarunt: id multum in eis eminuit. Inde in Asiam profecti: nec ibi sine graecis uiuere potuerunt. Nam lones cum eis ac Dores traiacere: ab eadem quoque causa barbarismus dictus est. eum eni in his dicere consueuimus: qui male graecissitant. non autem in iis qui Carice loquuntur. Sic etiam barbariloquos &barbari sermonis homines eos accipere debemus: qui male graeca pronunciant. Carico autem more barbarismum ad graecae orationis artem tran stulerunt: &soloecismum siueid nomen a solis ductum sit: siue alio modo. Scribit Artemidorus a Physco quae est transmarinae Rhodiorum regionis usque Langina: Ephesum euntibus esse stadia octigenta &quinquaginta: usque Trallis centum ac uiginti. Aliae Trallis sunt Meandrum transeunti: in medio fere itinere umbi sunt cariae fines: Atque a Physco in Meandrum: secundum uiam quam Ephesum fert: eueniunt omnia mille ¢um &octoginta stadia. Rursum deinceps a Meandro loniae longitudo est: eandem uiam pragenti a flumine quidem usque Trallis octoginta,. Inde Magnesiam usque centum &quaedraginta: Ephesum usque centum ac uiginti Smyrnam usque tricenta &uiginti Phoceam usque: &loniae fines pauciora ducentis: quare recta loniae longitudo erit: haec uel: paulo supra octingenta. Sed quoniam communis quaedam uia trita est omnibus ex Epheso in orientem proficiscentibus. Atque hac itur Carura Cariae confinium Phrygiam uersus: per mediam Magnesiam ac Trallis &Nyssam &Antiochiam: septingentorum &quedraginta stadiorum. Dehinc Phrygia est per ipsam Laodiceam &Apamiam &Metropolim &Chelidonias: quare &Caruris usque in praetermontane ini tium est Holmos: sunt stadia circiter nungenta ac uiginti: usque in praetermontanae finem: qui est Tyrrarium Lycaoniam uersus: per ipsum Philomelium paulo plura quingentis, Postea e Lycaonia Coropassum usque: pr ipsam Laodiceam exustae octingenta &quadraginta: Ex Coropasso Lycaonie usque Garsaura oppidum Cappadociae in finibus eius situm: centum ac uiginti hinc usque Maxaca Cappadocum Metropoli: per loca Soandum &Sandacora sexcenta &octoginta.