# Strabo de situ orbis 492.8-9

Strabo, Strabo de situ orbis, 492.8 to 492.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/492.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/492.8

Hinc ad Euphratem usque Tomisum Sophine locum: per oppidum Erpha mille & quaedringenta & quadraginta: quae uero e directo his sunt usque in Indiam, Eodem modo apud Artemidorum se habent: quo & apud Eratosthenem, Polybius autumat de his quae ibi sunt illi credendum esse. Incipit autem a Samosatis Commagene quae iuxta transitum ac pontem iacena Cappado ciae uero finibus qui circa Tomisum sunt: taurum supranti: usque Samosata dicit esse stadia quadringen ta & quinquaginta: deinceps post ulteriorem Rhodiorum transmarinam: cuius confinium sunt Dedala ad orientem solem nauiganti: Lycia est usque in Pamphyliam, postea Pamphylia usque in Cili ciam Tracheam. Postea haec regio usque in alteram Ciliciam quae circa Issicum sinum est.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
