Latin
496.5 to 496.8
Strabo, Strabo de situ orbis 496.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
lum est Coracesium in petra praerupta positum: quo Diodorus cognomento Tryphon receptaculo usus est. quo tempore Syriam a regibus descire fecit: aduersum quos bellum gerebat: interdum secundo aduen tu: interdum aduerso. Hunc Antiochus Demetri filius: in quodam loco inclusum ad sui ipsius internectio nem compulit. Vt autem Cilices piratae fierent: causa fuit Tryphon ®um ignauia: qui tunc Ciliciae ac Syriae ex successione imperabant. Nam ad illius nouitatem &alia permulta innouata sunt: &fratres inter se dissidentes: regionem adorientibus subditam effecerunt. Sed maxime lucrifica mancipiorum exportandorum li centia ad maleficium exortabatur: quae &facile capiebantur. Ac Delus quae non admodum procul aberat Empo rium magnum &pecuniosum exhibebat. Ea enim multa mancipiorum milia: &recipere &emittere eadem die poterat: ex quo prouerbium factum est. Mercator nauiga: &expone iam omnia uenundata sunt. Causa erat quia Romani post Carthaginis &Corinthi euersionem diuites effecti multis seruis utebantur quapropter piratae &praedandi &uendendi opportunitate oblata: mirum in modum coaluerunt. Permulti Cypri &Aegypti reges adiuuabant: Syris scilicet inimici. Sed eum nec illis Rhodii beniuoli essent nihil auxilii afferebat, ad haec cum piratae continuae alia corpora caperent: maleficium perpetuum faciebant Romani uero quanquam nondum eos qui transtaurum erant: multum curarent miserunt tamen scipionem Aem ilianum qui populos &urbens &alios quosdam inspiceret. Intellexerunt itaque id ex improbitate principum eueni re: a Seieuco Nicatore per successionem profectorum. Pudebat enim Romanos regnum abolere quod ipsi consti tuissent: quae res parthos qui Transeuphratem erant: postea regionis eius dominos fecit. postremo etiam Harmenios qui regione transtaurina usque in pheniciam occupata: reges &genus eorum uniuersum fundi tus substulerunt, mare autem cilicibus concessere. Demum Romani illos opibus auctos &bello &exercitu deleuere: quos ne augerentur non prohibuerunt, sed eorum profecto negligentiam condennare difficile est. Nam rebus uicinis &in conspectu sitis occupati longinquam prospicere non ualebant. Haec nobis ut per digressionem breui attingeremus uisum est. Post Coracesium est urbs Arsinoe.