# Strabo de situ orbis 496.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 496.5 to 496.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/496.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/496.5

lum est Coracesium in petra praerupta positum: quo Diodorus cognomento Tryphon receptaculo usus est. quo tempore Syriam a regibus descire fecit: aduersum quos bellum gerebat: interdum secundo aduen tu: interdum aduerso. Hunc Antiochus Demetri filius: in quodam loco inclusum ad sui ipsius internectio nem compulit. Vt autem Cilices piratae fierent: causa fuit Tryphon & regum ignauia: qui tunc Ciliciae ac Syriae ex successione imperabant. Nam ad illius nouitatem & alia permulta innouata sunt: & fratres inter se dissidentes: regionem adorientibus subditam effecerunt. Sed maxime lucrifica mancipiorum exportandorum li centia ad maleficium exortabatur: quae & facile capiebantur. Ac Delus quae non admodum procul aberat Empo rium magnum & pecuniosum exhibebat. Ea enim multa mancipiorum milia: & recipere & emittere eadem die poterat: ex quo prouerbium factum est. Mercator nauiga: & expone iam omnia uenundata sunt. Causa erat quia Romani post Carthaginis & Corinthi euersionem diuites effecti multis seruis utebantur quapropter piratae & praedandi & uendendi opportunitate oblata: mirum in modum coaluerunt. Permulti Cypri & Aegypti reges adiuuabant: Syris scilicet inimici. Sed eum nec illis Rhodii beniuoli essent nihil auxilii afferebat, ad haec cum piratae continuae alia corpora caperent: maleficium perpetuum faciebant Romani uero quanquam nondum eos qui transtaurum erant: multum curarent miserunt tamen scipionem Aem ilianum qui populos & urbens & alios quosdam inspiceret. Intellexerunt itaque id ex improbitate principum eueni re: a Seieuco Nicatore per successionem profectorum. Pudebat enim Romanos regnum abolere quod ipsi consti tuissent: quae res parthos qui Transeuphratem erant: postea regionis eius dominos fecit. postremo etiam Harmenios qui regione transtaurina usque in pheniciam occupata: reges & genus eorum uniuersum fundi tus substulerunt, mare autem cilicibus concessere. Demum Romani illos opibus auctos & bello & exercitu deleuere: quos ne augerentur non prohibuerunt, sed eorum profecto negligentiam condennare difficile est. Nam rebus uicinis & in conspectu sitis occupati longinquam prospicere non ualebant. Haec nobis ut per digressionem breui attingeremus uisum est. Post Coracesium est urbs Arsinoe.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
