Latin
497.5 to 497.7
Strabo, Strabo de situ orbis 497.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Latinus fluuius &uicus eiusdem nominis in excelsis Tauri partibus est Olympus Zeniceti pirate sedes &mons &castellum eodem nomine: quo tota Lycia &pamphylia &pisidia cernitur. Zenicetus capto monte Isaurico se cum tota domo con cremauit. Eius erat corycus &phasilis &multa pamphiliae loca quae omnia in Isaurici uenerunt pote statem post Latinum sunt soli: ciuitas insignis alterius ciliciae initium: quae circa Issum iacet. ea Achiurum opus est a Rhodiorum qui ex Lindo uenerunt, Pompeius magnus in hanc hominbus exaustam rel quos piratas transtulit praesertim quos &salute &prouidentia dignos intelligebat: &mutato nomi ne pompeiopolim appellauit. hinc fuere uiri memoratu digni: Chrysippus philosophus stoicus ex parte Tarsensi ortus qui inde mignauit. Item philemon poeta comicus &Aratus qui de astris uersu conscripsit. Postea est zephyrium eodem nomine: quo &id quod est calycadno proximum, postea est Anchia la paulo supra mare sita. Sardanapali opus: ut Aristobolus scribit. ubi sardanapali monumentum e &lapidea statua: quae dextrae manus digitos committit &quasi complodit, quidam dicunt ibi Epigram ma esse. Assyriis litteris insculptum huiusmodi sardanapalus Anacindaraxis filius: Anchialem &Tar sum una die condidit: ede bide lude, &