# Strabo de situ orbis 497.5-7

Strabo, Strabo de situ orbis, 497.5 to 497.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/497.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/497.5

Latinus fluuius & uicus eiusdem nominis in excelsis Tauri partibus est Olympus Zeniceti pirate sedes & mons & castellum eodem nomine: quo tota Lycia & pamphylia & pisidia cernitur. Zenicetus capto monte Isaurico se cum tota domo con cremauit. Eius erat corycus & phasilis & multa pamphiliae loca quae omnia in Isaurici uenerunt pote statem post Latinum sunt soli: ciuitas insignis alterius ciliciae initium: quae circa Issum iacet. ea Achiurum opus est a Rhodiorum qui ex Lindo uenerunt, Pompeius magnus in hanc hominbus exaustam rel quos piratas transtulit praesertim quos & salute & prouidentia dignos intelligebat: & mutato nomi ne pompeiopolim appellauit. hinc fuere uiri memoratu digni: Chrysippus philosophus stoicus ex parte Tarsensi ortus qui inde mignauit. Item philemon poeta comicus & Aratus qui de astris uersu conscripsit. Postea est zephyrium eodem nomine: quo & id quod est calycadno proximum, postea est Anchia la paulo supra mare sita. Sardanapali opus: ut Aristobolus scribit. ubi sardanapali monumentum e & lapidea statua: quae dextrae manus digitos committit & quasi complodit, quidam dicunt ibi Epigram ma esse. Assyriis litteris insculptum huiusmodi sardanapalus Anacindaraxis filius: Anchialem & Tar sum una die condidit: ede bide lude, &

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
