# Strabo de situ orbis 500.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 500.1 to 500.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/500.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/500.1

conuersa Issum usque. Iam hinc fluxum quendam sumit austrum uersus usque in Phoeniciam. Reliquum ad occidentem finit usque ad columnas, quare uerus lustrate Cheronnesi Isthmus est a Tarso & Cydni ostiis usque Amisum. Haec enim minima est ex Amiso in Cilicum fines distantia. nam hinc Tarsum usque sunt centum ac uiginti stadia. inde ad Cydni ostia non plura quinque. Nulla enim Issum usque & eius man re breuior uia est ex Amiso quam per ipsam Tarsum: nec ex tarso Issum usque proprior quam in Cydnum Quapropter manifestum est hunc esse uerum Isthmum quanquam a praedonibus ille uerus dicatur: qui est usque in Issicum sinum perper signa quae habet. Propter hoc ipsum etiam lineam quam ex Rhodia in Cydnum usque deduximus: eande esse asserentes quae Issum usque partendit. nihil praeter hoc facientes & taurum dicimus: e directo huic lineae usque in indiam penetrare. Tarius in campo iacet argiuorum opus qui in querentes: cum triptolemo errauerunt. Hanc Cydnus mediam perfluit: iuxta gymnasium iunniorum. Eius ortus non procul est. Alueus uero per profun dam uallem illatus recta in urbem egreditur, aqua est rapidissima & frigida: quam propter hominbus ac bestiis auxi liatur: quae neruos crassiores habent. tantum Tarsensibus stadium circa philosophiam fuit & alias disci plinas quae in corona uersatur ut Athenas & Alexandriam superarent. Et si quis alius locus dici potest in quo incholae & philosophiae exercitationes fuerint. Sed hoc uno plurimum excellit: quod hic indige nae discunt. peregrini uero non multi huc adueniunt. At nec illi ipsi hic manent sed foris perficiuntur: & per fecti libenter peregrinantur: detinentur autem perpauci. At caeteris ciuitatibus quas modo dixi omnibus contrarium euenit: excepta Alexandria. Nam multi in eas proficiscuntur & libenter immorantur. Indigenas non multos admodum uideas non extra discendi studio proficisci. Nec ibi circa hoc studere Alexandrinis utrumque contigit. nam & multos peregrinos suscipiunt. Et ex suis emittunt non paucos. Alexandria omnium libe ralium artium scholas habet: & ante alias populosa est & multum potest: & metropoleos sermonem retinet. uiri ex ea illustres fuere: ex Stoicis Antipater: Archelaus: & Nestor: & duo Anthenodori: quorum qui Cordylion dictus est: cum. M. Catone uixit & apud eum mortuus est. Alter uero Sandonis filius quem a uico quodam Cananitam dicunt. Caesaris praeceptor fuit, & in honore maximo apud illum habitus est iam uero senior in patriam reuersus eam reipub. gubernationem sustulit.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
