# Strabo de situ orbis 500.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 500.5 to 500.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/500.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/500.5

Cum ciuitas parti ab aliis partim a Boetho quodam malo poeta & malo ciue perperam tractarent. Is plurimum apud pleben ualebat, extulerat eum Antonius ab initio quum carnem in uictoriam in Philippis habitam ab illo conpositam accepisset: sed multo magis eius facilitas: quae apud Tarsenses maxima uidebatur: adeo ut ex tempore & uno impetu ad omnem datam materiam diceret. Simul Antonius gymnasiorum praefecturam tarsensibus pollicitus: hunc in gymnasiarche locum constituerat: ac omnem ei gymnasi impensas cre diderat. Sed deprehensus cum alia surripe: tum etiam oleum apud Antonium ab accusatoribus conuictus est: cuius iram cum aliis tum hoc maxime declinauit dicens quod quemadmodum Homerus Athillem & Agamennonem & Vlyxem decantauit: ita & ego te, quare iniquum est ut huiusmodi apud te calumniis agar: quod excipiens accusator. At Homerus inquit oleum Agamennoni non furabatur nec Achilli: tu uero furantus es: quapropter poenas dabis. quumque iram obsequiis & cultu a se auertisset nihilominus & ferre & tra ctare ciuitatem usque ad Antonii exercitum perseuerauit: quare cum Anthenodorus huiusmodi ciuitatis statum reppisset: prino illum & eius complices urbis traducere aggressus est. Sed ubi nihilominus ab in iuria abstinebant ea auctoritate usus est: quam a Caesare acceperat. eos itaque exilio damnatos eiecit. hi uero in illius edium pariete conscripserunt, res iuuenum consulta uirum crepitus seniorum: quod ille in iocum accipiens ascribi iussit tronitus seniorum. Quodam eius humanitatem contennens cum uentrem lubricum haberet: & noctu praeter eius domum transiret: totum hostium ac parietem repersit. Ille quum seditionem acriter in contione reprehenderet: urbis inquit morbus & malus habitus: tum ex multis rebus: tum ex excrementis perspici potest. Sed historici fuerunt. Nestor uero Academicus: qui aetate nostra Marcellum Octauiae sororis Caesaris filium instituit. Atque hic etiam post athenodorum ciuitati praefuit & apud duces & apud ciues in honore maximo habitus est. aliorum quoque philosophorum nomina cuos noui multorum dicere possem: sed ex iis qui per urbes peregrinarentur & optime scholas regerent. Pluciades fuit & Dio genes: at Diogenes etiam poemata in adolescentia composuit maxima ex parte trigica grammatici fuere: quorum scripta extent.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
