Latin
501.5 to 501.8
Strabo, Strabo de situ orbis 501.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
siquidem &ex tra angustias quae inter Sinopen sunt atque Issum: &non modo has sed etiam ueras angustias definiuit cum illas pro his poneret: &quod omnium stultissimum est: dixit Cheronnesum Triquetram esse: &tria es se latera exteriora. Nam qui exteriora latera dicit: id latus excipere uidetur quod circa angustias est quaesi &hoc etiam sit latus: sed non exterius nec ad mare. Si igitur angustiae adeo coactae essent: ut &latus ad urbem Issum: &latus ad ipsam sinopem uergens: poene interse iungerentur: dici posset Cheronnesum tri quetram esse: nunc uero cum angustiae quae ab eo dicuntur: tribus milibus stadiorum inter se distent: inscitia aest dicere tale quatrilaterum triquetrum esse: &non Chorographicum Is etiam qui metro comico Coro graphiam edidit: de terrae situ inscribens: in eadem est inscita quiquam Isthmum ad minimum interuallum reducat: quantum dixerunt qui dimidum totius sunt mentiti: &quaentum Artemidorus qui eum dixit esse mille &qui gentum stadiorum nondum. n. in hoc triquetram figuram cohibetur. sed nec exteriora latera recte distinxit: dicens unum esse ab Isso usque in Chelidonias: tota,n. Lyciaca ora: quae restat in rectum tendit &rhodiorum trans marina physcum usque: hinc uero continens flexum quendam accipiens iam secundi &occidentalis lateris initium facit: usque in propontidem: &byzantium. Sed quum Ephorus dicat. xvi. nationes hanc cheronnesum incolere tres Cheronnegraecas reliquas barbaras praeter mixtos homines ad mare quidem Cilicas pamphylos Lycios Bithynos pa sus phlagonas Mariandinos &Troas &Cares. Pisidas uero ac mysos &calybos &mylias in mediterranea. Apollodorus haec diuidens: decimam ac septimam natonem addidit galatarum quae iunior est Ephoro, ex his autem dicit graecos nondum troiano tpore colonos misisse, barbari uero magnitudine tpris multam confusio nem habent. dinumerari autem a poeta &tros: &eos qui nunc paphlagonas nominantur &mysos &phryges &Cares &cilices: maones uero pro lydis &alias icognitas gentes: ut halvzonas &cauconas, item extra di numerationem esse cetios solymos &cilicas: qui ex thebano sunt campo &lelegas.