# Strabo de situ orbis 501.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 501.5 to 501.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/501.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/501.5

siquidem & ex tra angustias quae inter Sinopen sunt atque Issum: & non modo has sed etiam ueras angustias definiuit cum illas pro his poneret: & quod omnium stultissimum est: dixit Cheronnesum Triquetram esse: & tria es se latera exteriora. Nam qui exteriora latera dicit: id latus excipere uidetur quod circa angustias est quaesi & hoc etiam sit latus: sed non exterius nec ad mare. Si igitur angustiae adeo coactae essent: ut & latus ad urbem Issum: & latus ad ipsam sinopem uergens: poene interse iungerentur: dici posset Cheronnesum tri quetram esse: nunc uero cum angustiae quae ab eo dicuntur: tribus milibus stadiorum inter se distent: inscitia aest dicere tale quatrilaterum triquetrum esse: & non Chorographicum Is etiam qui metro comico Coro graphiam edidit: de terrae situ inscribens: in eadem est inscita quiquam Isthmum ad minimum interuallum reducat: quantum dixerunt qui dimidum totius sunt mentiti: & quaentum Artemidorus qui eum dixit esse mille & qui gentum stadiorum nondum.n.in hoc triquetram figuram cohibetur. sed nec exteriora latera recte distinxit: dicens unum esse ab Isso usque in Chelidonias: tota,n. Lyciaca ora: quae restat in rectum tendit & rhodiorum trans marina physcum usque: hinc uero continens flexum quendam accipiens iam secundi & occidentalis lateris initium facit: usque in propontidem: & byzantium. Sed quum Ephorus dicat.xvi. nationes hanc cheronnesum incolere tres Cheronnegraecas reliquas barbaras praeter mixtos homines ad mare quidem Cilicas pamphylos Lycios Bithynos pa sus phlagonas Mariandinos & Troas & Cares. Pisidas uero ac mysos & calybos & mylias in mediterranea. Apollodorus haec diuidens: decimam ac septimam natonem addidit galatarum quae iunior est Ephoro, ex his autem dicit graecos nondum troiano tpore colonos misisse, barbari uero magnitudine tpris multam confusio nem habent. dinumerari autem a poeta & tros: & eos qui nunc paphlagonas nominantur & mysos & phryges & Cares & cilices: maones uero pro lydis & alias icognitas gentes: ut halvzonas & cauconas, item extra di numerationem esse cetios solymos & cilicas: qui ex thebano sunt campo & lelegas.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
