# Strabo de situ orbis 501.9-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 501.9 to 501.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/501.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/501.9

Pamphylos uero & bithynos & mariandynos & pisides & calibes & milyes & Cappadoces nequaquam nominari: tum quod haec loca nonn dum ab eis incolerentur, tum quod in aliis comprehenderentur nationibus: ut hidryenses & Termylae in caribus dolio Hydrienses ens & bebryces in phrygibus. Sed nec ephori sententiam uidetur bene haec transigere, posteaent dicta per Termilae turbat & falso adducit, nam hoc primum ab Ephoro querendum fuit: cur calybes intra cheronnesum po Doliones nat cum a Sinope & Amiso tam longe distent orientem uersus, nam qui huius cheronnesi Isthmum dicunt Bebryces esse lineam ab isso in Euxinum ductam: eam quasi meridionalem faciunt. Quidam putant eam esse: quae ad urbem Sinopem tendit, quidam eam quae ad amissum est: eam autem quae ad calybes est nullus: cum ea omnino sit obliqua, nam chalybum meridiamus: per minorem harmenia describeretur & per cuphratem: qui totam intra se Cappadociam comprehendit: & commagenam & amanum & Issicum sinum. Quare si Isthmun ab obliqua linea termiari concederemus: maxima pars horum & praesertim Cappadocia interius comprehenderetur, atque is etiam qui proprie nunc pontiis appellatur: qui est Cappedociae pars euxinum uerPontus sus: quare si Chalybes Cheronnesi pars dicendi sunt: multo magis Cataones & utrique Cappadoces & Lycaones: qui etiam ab eo sunt praetermissi. Sed quare Chalybes in mediterranea poluit: quia poera Ha Halizones lizones dicti sunt? quemadmodum nos supra demonstrauimus. Rectius .n. erat ut eos diuideret & par tim ad mare collocaret partim in mediterranea quemadmodum de Cappadocia Ciliciaque faciendum est, Ille uero ne eam quidem nominauit. De cilicibus solum fecit mentionem qui ad mare habitant: qui itaque sub Antipatro derbita erant: & Homonades: & alii complures Pisidis finitimi. Qui mare non norunt: nec salsas aequoris escas: Quem locum capient? sed nec Lydos nec maones commemorauit. Siue iidem sint siue diuersi siue

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
