Latin
503
Strabo, Strabo de situ orbis 503-2
Unproofread scanNot analysed yet
ita se habent &ex poetarum testimonio comprobantur &ex iis quae nunc monstrata sunt, quod phibebat Ho merum huius Ascaniae meminisse: &non eius quae a Xantho commemoratur. sed quoniam de his ante dictum est quu de mysis ac Phrygibus tractaremus: idcirco quantum ad hanc partem finem faciamus. Reliquum est ut cyprum pagremus: quae huic cheronneso ad austrum adiacet: &quoniam ut antedixius mare comprehensum ab aegypto &phoenicia &Syria &reliqua ora: usque in transmarinam rhodi regionem compositum est ex aegypto pelago &pamphylio: &eo quod issico sinui proximum est. in hoc cyprus iacet: quae partes septentrionales Ciliciae Tracheae contiguas habent: quibus etiam continenti proxima est. orientales Issico sinui: occidentales a pamphylio pelago allutas: australes autem ab aegyptio. Hoc itaque ab occidente libyco &carpathio pelago permiscetur. ab austro atque oriente est aegyptus &sequens ora: usque seleuciam atque Issumi a septentrione Cyprus paphy lium pelagus. Hoc. n. ab Aquilone a Ciliciae Tracheae &pamphyliae ac Lyciae extremis comprehen ditur usque in Rhodiam regionem ab occidente Rhodiorum insula: ab oriente Cypri parte quae paphum uersus &CypriamAcamantem iacet. meridie aegypto pelago confunditur.