# Strabo de situ orbis 503-2

Strabo, Strabo de situ orbis, 503. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/503-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/503-2

ita se habent & ex poetarum testimonio comprobantur & ex iis quae nunc monstrata sunt, quod phibebat Ho merum huius Ascaniae meminisse: & non eius quae a Xantho commemoratur. sed quoniam de his ante dictum est quu de mysis ac Phrygibus tractaremus: idcirco quantum ad hanc partem finem faciamus. Reliquum est ut cyprum pagremus: quae huic cheronneso ad austrum adiacet: & quoniam ut antedixius mare comprehensum ab aegypto & phoenicia & Syria & reliqua ora: usque in transmarinam rhodi regionem compositum est ex aegypto pelago & pamphylio: & eo quod issico sinui proximum est. in hoc cyprus iacet: quae partes septentrionales Ciliciae Tracheae contiguas habent: quibus etiam continenti proxima est. orientales Issico sinui: occidentales a pamphylio pelago allutas: australes autem ab aegyptio. Hoc itaque ab occidente libyco & carpathio pelago permiscetur. ab austro atque oriente est aegyptus & sequens ora: usque seleuciam atque Issumi a septentrione Cyprus paphy lium pelagus. Hoc.n. ab Aquilone a Ciliciae Tracheae & pamphyliae ac Lyciae extremis comprehen ditur usque in Rhodiam regionem ab occidente Rhodiorum insula: ab oriente Cypri parte quae paphum uersus & CypriamAcamantem iacet. meridie aegypto pelago confunditur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
