Latin
503.5 to 503.8
Strabo, Strabo de situ orbis 503.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Item docere quare Homerus maones pro lydis posuit: quare uero Ephorus nec lydos nec maones nominauit non declarare stultum est: &cum di cat poetam ignotorum quorumdam mentionem facere: de Caueonibus quidem &Solymis &cetiis &lelegibus &cilicibus quiex Tebano campo erant recte dicit. Halizonas uero ipse fingit: immo ipsi primo Halizonas ignorauerunt, &multis modis scripturam mutauerunt. argenti uenam fingentes atque alia per multa &magna occurrunt: quae iam defecere, Ad hanc ambitionem illos etiam historias contulerunt quas Scepsius ponit a Callistene accipiens &ab aliis quibusdam: quai false Halizonum opinionis non sunt immunens: quod. s. Tantali &pelopidarum diuitiae a metallis prouenere: quae circa phrygiam &sipylum erant, &quod Cadmi opulentia a Thracia fuit &pangeo monte: &priami ex auro quod circa Abydum effodiebatur: cuius nunc uis ulla uestigia apparent. multa tamen antiquorum metallorum signa loca effosa exhibent. Mydae quoque opes ex metallis fuere: quae circa uermium montem erant. Gygis &Alyatis &croesi ex iis quam apud Lydium oppidum desertum: inter Atarneum ac pergamum: quod quidem loca effossa habet: perper metal lorum inquisitione, praeterea Apollodorus merito in hoc reprehendi potest: quod cum caeteros reprehendere solitus sit: qui multa praeter Homeri sententiam innouarunt: in hoc non solum negligens fuit: uerum etiam contraria in unum collegit: quae non eodem modo dicuntur. Nam cum Xanthus lydus dicat post res tro ianas phryges in europam &leua ponti uenisse: &scamandrium eos ex berecyntia &Ascania duxisse addit Apollodorus Homerum eius ascaniae meminisse: cuius etiam Xanthus. Phorcys: &Ascanius phrygias duxere cateruas Longe ex Ascania, Quid si sic habet transmigratio certe post res troianas facta est. in bello autem troiano auxilium a poëta commemoratum: ex ulteriore uenit regione: ex berecyntibus . s. &Ascania, quod nam ergo erant phryges? Qui prope sangarii ripas tunc castra tenebant Quum primus auxiliator dicit cum quibus electus eram: quomodo prianus ex Berecyntibus phrygas accersisset: cum quibus conuenientiam nullam habebat? finitios antem &eos quibus ipse prius auxiliatus est prae termisit: &cum sic de phrygibus dicat: de mysis etiam addit non admodum cohaerentia.