# Strabo de situ orbis 503.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 503.5 to 503.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/503.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/503.5

Item docere quare Homerus maones pro lydis posuit: quare uero Ephorus nec lydos nec maones nominauit non declarare stultum est: & cum di cat poetam ignotorum quorumdam mentionem facere: de Caueonibus quidem & Solymis & cetiis & lelegibus & cilicibus quiex Tebano campo erant recte dicit. Halizonas uero ipse fingit: immo ipsi primo Halizonas ignorauerunt, & multis modis scripturam mutauerunt. argenti uenam fingentes atque alia per multa & magna occurrunt: quae iam defecere, Ad hanc ambitionem illos etiam historias contulerunt quas Scepsius ponit a Callistene accipiens & ab aliis quibusdam: quai false Halizonum opinionis non sunt immunens: quod.s. Tantali & pelopidarum diuitiae a metallis prouenere: quae circa phrygiam & sipylum erant, & quod Cadmi opulentia a Thracia fuit & pangeo monte: & priami ex auro quod circa Abydum effodiebatur: cuius nunc uis ulla uestigia apparent. multa tamen antiquorum metallorum signa loca effosa exhibent. Mydae quoque opes ex metallis fuere: quae circa uermium montem erant. Gygis & Alyatis & croesi ex iis quam apud Lydium oppidum desertum: inter Atarneum ac pergamum: quod quidem loca effossa habet: perper metal lorum inquisitione, praeterea Apollodorus merito in hoc reprehendi potest: quod cum caeteros reprehendere solitus sit: qui multa praeter Homeri sententiam innouarunt: in hoc non solum negligens fuit: uerum etiam contraria in unum collegit: quae non eodem modo dicuntur. Nam cum Xanthus lydus dicat post res tro ianas phryges in europam & leua ponti uenisse: & scamandrium eos ex berecyntia & Ascania duxisse addit Apollodorus Homerum eius ascaniae meminisse: cuius etiam Xanthus. Phorcys: & Ascanius phrygias duxere cateruas Longe ex Ascania, Quid si sic habet transmigratio certe post res troianas facta est. in bello autem troiano auxilium a poëta commemoratum: ex ulteriore uenit regione: ex berecyntibus .s.& Ascania, quod nam ergo erant phryges? Qui prope sangarii ripas tunc castra tenebant Quum primus auxiliator dicit cum quibus electus eram: quomodo prianus ex Berecyntibus phrygas accersisset: cum quibus conuenientiam nullam habebat? finitios antem & eos quibus ipse prius auxiliatus est prae termisit: & cum sic de phrygibus dicat: de mysis etiam addit non admodum cohaerentia.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
