Latin
506.1 to 506.4
Strabo, Strabo de situ orbis 506.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quintusdecimus circa Indiam persiamque uersatur. XAsia restant ea quae transtaurum sunt praeter Ciliciam Pam phyliam ac Lyciam: &quae ab India in nilum usque inter taurum: &exterius australe mare comprehenduntur. Post Asiam est Lybia de quae postmodum dicemus Nunc ab India est incipiendum. Eam, &maxima est &ad orientem exposita. Sed aequo animo audiendum est. Nam &longissime abest: &a non multis ex nostris uisa: &si qui uiderunt partem uiderunt. Pleraque autem narrant ex auditu: quanquam etiam ea quae ab eis perfecta dicuntur: in transitu quodam militari: &pro discursu de prehensa sunt. quapper nec eadem semper referuntur: ab iis etiam qui quasi acuratius perquisita con scribunt: ex iis etiam nonnulli quanquam simul &in exercitu &in pegrinatione fuissent: quemadmodum qui cum Alexandro in asia militarunt: persaepe quosque cuique contrariam dicunt: quod si de uisis tantopere inter se discrepant quid de iis putandum est quae sciuntur ex auditu? Sed nec qui multo tpre post de iis conscripse runt: nec qui nunc eo nauigant quicquam exacte dicunt: Apollodorus quidem particharum rerum conscriptor: quum mentionem de graecis facit qui bactrianam coeperunt ac de Syriacis regibus a Seleuco Nicatore profectis refert eos quum admodum aucti essent Indiam inuasisse, de prioribus autem rebus nichil omnino expli cat immo pugnantia dicit scribens plus Indiae illos quam macedonas subegisse: eucratidam scilicet mille urbes habuisse: macedonas uero: gentes eas omnes quae inter hydaspem sunt atque hypanim: numerum urbium quinque milia ac nouem: quarum nulla minor esset eo meropide atque omnem hanc regionem Alexandrum poro tradidisset, praeterea mercatores qui per nilum &Arabicum sinum ex aegypto in Indiam nauigant: pari admodum in gangem usque perueniunt: atque hi quidem priuati homines &ad locorum historiam minime idonei. Inde tamen ex uno loco &ab uno rege Pandione &alio poro: legati cum muneribus ad caesarem augustum uenerunt: Item sophista indus qui igne consumptus: tale de se spectaculum exhibuit: quale Calanus Alexandro quare siquis rebus his omissis ad ea inspiciat: quae ante Alexandri memoriam gesta sunt multa obscuriora inueniet, sed par est alexandrum huiusmodi prosperitatum ambitione per motum fidem his adhibuisse: unde Ne archus ait eum contendisse per Gedrosiam cum exercitu proficisci: cum inteiligeret Semiram in ac Cyrum exercitum ut indiam duxisse: &illam cum. xx.