# Strabo de situ orbis 506.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 506.1 to 506.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/506.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/506.1

Quintusdecimus circa Indiam persiamque uersatur. XAsia restant ea quae transtaurum sunt praeter Ciliciam Pam phyliam ac Lyciam: & quae ab India in nilum usque inter taurum: & exterius australe mare comprehenduntur. Post Asiam est Lybia de quae postmodum dicemus Nunc ab India est incipiendum. Eam, & maxima est & ad orientem exposita. Sed aequo animo audiendum est. Nam & longissime abest: & a non multis ex nostris uisa: & si qui uiderunt partem uiderunt. Pleraque autem narrant ex auditu: quanquam etiam ea quae ab eis perfecta dicuntur: in transitu quodam militari: & pro discursu de prehensa sunt. quapper nec eadem semper referuntur: ab iis etiam qui quasi acuratius perquisita con scribunt: ex iis etiam nonnulli quanquam simul & in exercitu & in pegrinatione fuissent: quemadmodum qui cum Alexandro in asia militarunt: persaepe quosque cuique contrariam dicunt: quod si de uisis tantopere inter se discrepant quid de iis putandum est quae sciuntur ex auditu? Sed nec qui multo tpre post de iis conscripse runt: nec qui nunc eo nauigant quicquam exacte dicunt: Apollodorus quidem particharum rerum conscriptor: quum mentionem de graecis facit qui bactrianam coeperunt ac de Syriacis regibus a Seleuco Nicatore profectis refert eos quum admodum aucti essent Indiam inuasisse, de prioribus autem rebus nichil omnino expli cat immo pugnantia dicit scribens plus Indiae illos quam macedonas subegisse: eucratidam scilicet mille urbes habuisse: macedonas uero: gentes eas omnes quae inter hydaspem sunt atque hypanim: numerum urbium quinque milia ac nouem: quarum nulla minor esset eo meropide atque omnem hanc regionem Alexandrum poro tradidisset, praeterea mercatores qui per nilum & Arabicum sinum ex aegypto in Indiam nauigant: pari admodum in gangem usque perueniunt: atque hi quidem priuati homines & ad locorum historiam minime idonei. Inde tamen ex uno loco & ab uno rege Pandione & alio poro: legati cum muneribus ad caesarem augustum uenerunt: Item sophista indus qui igne consumptus: tale de se spectaculum exhibuit: quale Calanus Alexandro quare siquis rebus his omissis ad ea inspiciat: quae ante Alexandri memoriam gesta sunt multa obscuriora inueniet, sed par est alexandrum huiusmodi prosperitatum ambitione per motum fidem his adhibuisse: unde Ne archus ait eum contendisse per Gedrosiam cum exercitu proficisci: cum inteiligeret Semiram in ac Cyrum exercitum ut indiam duxisse: & illam cum.xx.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
