# Strabo de situ orbis 507.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 507.9 to 507.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/507.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/507.9

Tota india fluminibus irrigatur, quorum quaedam in duo maxima irrumpunt, Indum atque gangem quaedam propriis hostiis in mare emittunt & omnia ortum habent a caucaso prino ad meridiem delata, postea alia in eadem permanent cursu praesertim quae in Indum influunt, alia flectuntur ad orientem quemadmodum ganges qui a montibus descendens quum in planiciem peruenerit ad orientem conuersus: & Palibothra ciuitatem maximam praeterfluen in eius mare progreditur: & unum hostium habet: quanquam omnium Indicorum flumen maximum sit. Indus duobus hostiis in mare ad meridiem emittit. Patralerinam complectens aegyptio delta persimilem. Ex horum fluuiorum uaporibus & etesiis stagnantur campi. Nam & Eratosthenes dicit indiam aestiuis hymbribus madere: & eo tempore linum feratur & millitum & Sasamum. Oriza & Bosmorus. Hiberno autem tempore seritur trit cum ordeum legumina & aliae fruges esculentae quarum nos ignari sumus: & fere eadem nascuntur in India: quae in aethiopia & in aegypto. Indici fluuii omnia ferunt praeter Hippopotamum quamm onisicritus dicat eos etiam imn india procreati. Ex hominibus meridionales colore ethiopibus aspectu a capillatura aliis persimi les sunt. Nam perper aeris humiditatem non crispantur. At boreales aegyptiis sunt similes: Taprobanem Pelagiam insulam distare dicunt ab australissimis partibus: quae sunt apuam Coniacos meridiem uersus septem dierum nauigatione: eius longitudinem esse ad viii, milia stadiorum ethiopiam uersus in ea elephantos gigni. Haec quidem ab Eratosthe ne traduntur quibus ea sunt addenda quae a nonnullis qui propriam scripturam componunt: exquitite dici existimantur. Vt ab Onisicrito qui huius insulae magnitudinem facit stadiorum, v.milium. Lengitudinem uero & latitudinem nullam distinguit: Distare eam a continenti. xx.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
