# Strabo de situ orbis 511

Strabo, Strabo de situ orbis, 511. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/511
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/511

Narrat praeterea miras arborum quarundam me gnitudines: quarum stioitem uis quinque homines complecti queant. Aristobolus ubi Ascenides hyarotid permiscetur. de arboribus dicit quae ramos perflexos habent & de earum magnitudine: ut sub una ai bore quinquaginta equites meridiari possint. Ille uero quadragintos ait. Refert etiam Aristobolus arborem esse non magnam quae magnas siliquas habet ut faba: denorum digitorum longitudine mellis plenas quas qui ederint non facile euadant. Qui dixerunt transhyarotidem uisam fuisse arborem quae umbram in meridie faceret quinque stadiorum: cunctos exuperant de arborum magnitudine. Hic quoque lanigerarum arborum florem nucleum habere: quo detracto reliquum ut lana carminetur. In musicani regione frumentum sponte nasci tritico persimile. Item uites uiniferas cum caeteri uino carere indiam dicant: adeo ut nec ibi tibia sit: ut Anacrasis inquit. nec ullum aliud musicum instrumentum praeter cymbala & tim pana & crotala: quibus uti praestigiones solent: & quod india multa medicamenta habeat & multa: herbarum radices tum salutares: tum noxias quemadmodum & multos colores & hic & alii dixerunt. Ad dit legem esse siquis perniciosum aliquid excogitarit, & remedium non adinueniat morte plecti, quod si adinumenerit honore premioque à regibus affici. habere indiam quae australis est ciamomum nardum & alia aromata: quemadmodum Arabia & etiopia cum his sole persimilis sit differat: autem aquarum abundar ria, Vnde aer udus est & fecundus & ualde nutritiuus. Eodem modo & terra & aqua: quapper animalia tum terrestria tum aquatilia apud indos quam caeteros magna sunt: & nilus caeteris fecudior est: & magna pr ducit: cum alia tum ea quam ancipitis sunt uite. Aegyptiae quoque mulieres interdum quantruor geminos pa riunt, auctor est Aristoteles quandam septengeminos peperisse: qui etiam Nilum fecundissimum uocat. & nu tritiuum perper moderatam solis decoctionem relinquentis nutrimentum & superfluum euaporantis ex ea dem causa uerisimile est id contingere quod hic dicit quod nil aqua dimidio minori igne decoqui tur quam caeterae aquae. Quanto magis inquit nili aqua: & multam & angustam regionem in rectum permea & multos aeres & mundi plagas permutat. indicia uero flumina in maiores larioresque effunduntur campodiu in eiusdem regionibus immoratia: tanto illa hoc magis nutriunt: unde & certe plurima generant maiora. Dicunt praeterea aquam iaradecoctam e nubibus effundi: quod Aristobulo non placet o negat in campis pluere. Onesicrito autem uidetur. item aquam causam esse propietatum in animalibus cuius signum af fert: quod pegrina pecora ex hoc potantia colores suos ad alienum immutant colorem: quod profecto dictum est: quod autem ethiopes nigri sunt & crispi: nequaquam in meris aquis causam ponendam esse: quod uero Theodectem criminentur qui causam referat ad solem quum sic ait: Quibus propinquam phoebus admouens rotam: Atra fauilla corpora infecit uirum: Caloribusque adurens praepotentibus Retoridas crispauit illorum comas: Rationem aliquam habet: dicit, n.solem non esse uiciniorem ethiopibus quamaliis sed magis perpedicu

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
