# Strabo de situ orbis 514.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 514.1 to 514.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/514.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/514.1

CIBER transcendit atque omnibus subiectis quae persis parebant: ac etiam pluribus in indiam appetere coepit cum multi de ea quanquam non certe praedicarent. Quare iisdem montibus per uias breuiores exuperatis: reuersus est habens indiam a sinistris: postea rurius in eam rediit ac occidentales eius fines & cophem flumen & choaspem qui in cophen immittit: & apud Plagyrium urbem fluens praeter gorydi urbem & Ban dobinam & gandaritim permeat. intellexit apprime habitabilem & fructiferam esse montanam & borealem regionem. Australem uero partim siti uastam partim fluminibus & omnino exustam: & bestiis quam hominibus conuenientem, prius itaque laudatum aggressus est simul existimabat: flumina quae traiicenda erant transitu faciliora esse: cum non procul ab eorum fontibus abessent: & terram quam permeabat transuersa secarent, si mul audierat plura in unum conuenire atque id semper eo magis effici: quo ulterius procederetur: quare & transitu difficiliora: praesertim in nauigionrum inopiam hoc metuens cophen traiecit: & montana omnia subegit quae ad orsentem uersa erant, post cophen erat indus. Postea Hydaspes postea Acesines & Hya rotis: postremo hypanis. Viterius progredi cauit: tum perper oracula tum propter exercitum iam laboribus defarigatum. Sed in primis continua pluuia laborabat. Ex orientalibus itaque indiae partibus ea nobis in notuere quae cis hypanim sunt & siqua historiae sunt mandata ab hiis qui post illum trans hypanim usque in gangem: & palibothra processere. post cophen itaque indus fluit. Regionem inter haec duo flumina men diam habitant Astaceni Musiani Nyssei & hypasii: dehinc sequitur Assacani regio in qua est Magosa ciuitas regionis huius caput: deinde iam ad indum est alia ciuitas nomine picolaitis: ad quam Alexander facto ponte traiecit exercitum. Inter indum & hydaspem est Taxalia magna ciuitas & iusticiae studiosa Circunstans uero regio frequens & ualde feraxiam campis uicina. Huius urbis incolae & Taxilus eorum rex per humaniter Alexandrum susceperunt.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
