Latin
515.5 to 515.8
Strabo, Strabo de situ orbis 515.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Item de uitae frugalitate: &de salubritate: quanquam regio rerum omnium copiam habeat proprium eius esse laconi cas commesetiones in publico celebrare. Item opsonium ex uenatione querere: &auro &argento non utiquanc metallis abundent: &iuuenibus pro seruis uti dum adolescunt: quemadmodum cretenses Epharmiotis: &lacones helotibus utebantur. Item nullas artes exquisite discere: praeter medicinam. In quibusdam nemium exerceri: ut in bellicis: ac similibus: maleficium putari. Ius non esse nisi caedis &contumeliae, cum non sit in seipso haec non pati: cum uero quae in contrastando consistunt: in uno quoque sint: ferendum esse siquis fiden uiolarit sed cauendum cui credatur: &non implendam esse urbem controuersiis. Haec ab iis traduntur: qui quum Alexandro militarunt effertur etiam epistola quaedam crateri ad matrem Aristopatram scripta: quae cum alia permulta ad mirabilia narrat: &cum nullo concordat: tum etiam refert Alexandrum in gangem usque pro cessisse: &ipse uidisse se id flumen affirmat &cete in eo Idque &magnitudine &latitudine &profundi tate: remotius quam iunctius ueritati. Nam quod maximum sit omnium fluminum: quae in tribus cont nentibus memorantur: &quod post id Indu ponant: &tertium histrum &quartum Nilium satis: conuenit eo rum uero singularia alii aliter tradunt. Quidam minimam eius latitudinem. xxx. stadiorum dicunt: quidam triu megasthenes quum moderatus est: ad,c. eum stadia dilatari existinat. Nimiam uero profunditate. xx. par suum. In huius &alius fluminis concursu sita esse palibothra quae octoginta stadiorum longitudinem ha beat latitudinem. xv. in figura quaedrata cincto ligneo: &perforato circundata: ita ut per transennas sagitent: propositam esse etiam fossam tutelae gratia, &recipiendorum purgamentorum ex urbe affluentium: Gen tem in qua ciuitas est Prasios uocari: ab omnibus differentes: eorum regem ultra proprium eius nomen a gene ratione impositum: de nomine urbis palibothrum apellari: quemadmodum &Sadrocotum: ad quem mis sus Megasthenes fuit. Idem apdm Parthos sit: omnes, n. Arsacae nominantur: priuatim uero alius Herodes ali us Phraates: alius alter: Totam regionem quae trans hypanium est: optimam esse consentiunt: quae omnia non exacte a quoquam traduntur.