# Strabo de situ orbis 515.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 515.5 to 515.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/515.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/515.5

Item de uitae frugalitate: & de salubritate: quanquam regio rerum omnium copiam habeat proprium eius esse laconi cas commesetiones in publico celebrare. Item opsonium ex uenatione querere: & auro & argento non utiquanc metallis abundent: & iuuenibus pro seruis uti dum adolescunt: quemadmodum cretenses Epharmiotis: & lacones helotibus utebantur. Item nullas artes exquisite discere: praeter medicinam. In quibusdam nemium exerceri: ut in bellicis: ac similibus: maleficium putari. Ius non esse nisi caedis & contumeliae, cum non sit in seipso haec non pati: cum uero quae in contrastando consistunt: in uno quoque sint: ferendum esse siquis fiden uiolarit sed cauendum cui credatur: & non implendam esse urbem controuersiis. Haec ab iis traduntur: qui quum Alexandro militarunt effertur etiam epistola quaedam crateri ad matrem Aristopatram scripta: quae cum alia permulta ad mirabilia narrat: & cum nullo concordat: tum etiam refert Alexandrum in gangem usque pro cessisse: & ipse uidisse se id flumen affirmat & cete in eo Idque & magnitudine & latitudine & profundi tate: remotius quam iunctius ueritati. Nam quod maximum sit omnium fluminum: quae in tribus cont nentibus memorantur: & quod post id Indu ponant: & tertium histrum & quartum Nilium satis: conuenit eo rum uero singularia alii aliter tradunt. Quidam minimam eius latitudinem.xxx. stadiorum dicunt: quidam triu megasthenes quum moderatus est: ad,c. eum stadia dilatari existinat. Nimiam uero profunditate.xx. par suum. In huius & alius fluminis concursu sita esse palibothra quae octoginta stadiorum longitudinem ha beat latitudinem. xv. in figura quaedrata cincto ligneo: & perforato circundata: ita ut per transennas sagitent: propositam esse etiam fossam tutelae gratia, & recipiendorum purgamentorum ex urbe affluentium: Gen tem in qua ciuitas est Prasios uocari: ab omnibus differentes: eorum regem ultra proprium eius nomen a gene ratione impositum: de nomine urbis palibothrum apellari: quemadmodum & Sadrocotum: ad quem mis sus Megasthenes fuit. Idem apdm Parthos sit: omnes, n.Arsacae nominantur: priuatim uero alius Herodes ali us Phraates: alius alter: Totam regionem quae trans hypanium est: optimam esse consentiunt: quae omnia non exacte a quoquam traduntur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
