# Strabo de situ orbis 518.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 518.1 to 518.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/518.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/518.1

Sed nec id Aristoteles concedit. Et si aeres quidam sint adeo tenues: ut nulla in eis uolatilia inuehantur. Nonnulli uero uapores: exhalata ad se trahunt: & ita quodammodo subuolantia absorbent, quemadmo dum electrum paleam: & Siderites ferrum: & fortassis aliquae eiusmodi uires in aqua sunt: sed haec ad physiologiam pertinent: & ad ea quae de rebus inuectis tradunt: quare in illis est perficiendum, nunc eam as sumenda sunt: quae ad Geographiam attinent. Dicunt totam indorum multitudinem in septem genera dispartiri: quorum philosophi honore antecedunt numero uero paucissimi sunt utuntur eorum unoquoque priua tim: qui mactant & sacrificant: publice uero reges in eo conuentu: qui maximus apud eos fit: quum nouo an no incipiente: philosophi omnes cum rege ad uenatiouem exeunt: & quicquod quisque composuerit: uel obseruaue rit eo anno de fructibus: de animalibus: de republica: in medium proferunt: ubi qui ter mendax deprehensus fuerit: ei per totam uitam ex lege silentium indicitur: q uera dixerit immunis & omni tributo exemptus cense tur. Secundum genus est agricolarum: qui plurimi sunt & pacatissimi in maxima operandi licentia & immunitate militiae: Hi nec ciuitatem: nec publicum negocium: nec ullum aliud munus attingunt: quamobrem eodem tpe & eodem loco alii pugnant: & cum hoste piclitantur. Alii arant: uel sodiunt: sine ullo piculo: cum illos propugnatores habeant: & cum regio tota sit regis: ipsi eam conducti operantur in quarta fructuum parte Tertium genus est pastorum: ac uenatorum: quibus solis & uenari & pascere pecora & uendere: & imenta locare licet pro eo autem quod terram bestiis liberant & ab auibus: quae semina legunt: salario a rege compen santur: & uagi errabundique uitam in tuguriis agunt priuato homin equum & elephantem alere non licet, Vtrunque .n. regis possessio censetur: suntque eorum curatores. Elephantum uenatio hoc modo sit locum aliquem purgatum quattuor aut quinque stadiorum profunda fossa circundant: tum ingressum ponte angusti simo iunguunt, Deinde tres quartuorue elephantes foeminas ex mansuetis immittunt: ipsi in tuguriis occulti insidiantur per diem siluestres non accedunt. Nocte autem singillatim introeunt: quibus ingressis uenatores clam aditum occludunt, postea nonnullos ex domesticis certatoribus fortissimos inducentes: cum il lis pugnant simul etiam fame eos macerant.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
