# Strabo de situ orbis 519.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 519.1 to 519.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/519.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/519.1

Viperas autem mares complures uidisse se affirmant: multo tamen minores: Item Scorpios ingentes & nihil horum tam infestum esse homini: quam peruos serpentes palmari lon gitudine qui & in uasis: & in tabernaculis: & in sepibus occulti inueniantur: a quibus icti sanguinis profluui um ex omni meatu cum dolore maximo patiantur. deinde pareant nisi ciro subueniatur remedium perp indi carum herbarum: & medicamentorum uim facile esse. Addit in indo flumine: nec multos crocodilos inueniri: nec hominbus infestos. Caetera uero animalia: quae plurima sunt eadem in eo gigni: quae in nilo praeter hyp popotamum. Onesicritus & eum in Indo nasci affirmat. Tradit etiam Aristobolus nullum ex marinis pi scibus in nilum recurrere praeter Alosam mugilem: & Delphinum perper crocodrilos. In indum uero mu titudinem maximam ex locustellis: peruas usque ad montes ascendere magnas usque ad indi & acesine concur sum. Ac de bestiis quidem actenus nunc ad Megasthenem redeuntes reliqua explicemus. Post uenato res ac pastores: quarum genus ponit eorum qui artes exercent. Item cauponarios: & quicunque corpor operantur quo rum alii tributa pendunt: statuta munera exibent: alii uero ut sunt qarma & naues fabricat: alimenta & stipendium ab rege habent: cui & soli operantur. Nam tribunus arma militibus praebet: & classis prae fectus naues nauigantibus: & mercatoribus precio locat. Quintum genus est bellatorum: qui reliquum tempus ociosi agunt: in locis ab rege constitutis: ut cum opus sit cito exeant nihil de suo afferentes prter corpora. Sexti autem praesides: quorum munus est ut quae aguntur inspiciant: & regi omnia clam re nuncient. Hi in urbe urbanas meretrices adiutrices adhibent: in castris uero castrenses: hi sunt uiri optimi ac fidelissimi. Septimi sunt consiliarii: & regi assidentes a quibus & magistratus & iudicia. & rerum omnium administratio sit: nec licet cum alio genere connubia contrahi: nec studium nec artem imitari: nec eundem plura exercere nisi philosophus sit: huic. neob uirtutem conceditur. ex magistratibus ali an nonae: alii urbi: alii militibus praesunt. Horum alii curant flumina: alii agrum metiuntur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
