# Strabo de situ orbis 519.9-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 519.9 to 519.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/519.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/519.9

Indi in uictu frugales sunt praesertim in castris nec multa turba gaudent: ornatu plurimo ntuntur: a furtis magnopere abstinent. Vnde Megastenes refert: quum in Sadrocotti castra uenisset in quibus orant hominum.xl.milia nullam diem uidisse in qua ultra, ec, digmarum praecium furta essent allata: etiam quum legibus uterentur non scriptis litteras .n.non norunt sed memoriter omnia administrant: perper simplicitatem: ac uitae parsimoniam. omnia eis prospere succedunt: uinum non nisi in sacrificiis: bibunt potum ex oriza conficiunt: sicut ex ordeo cibus magna ex parte oriza sorbilis est. In legibus & contractibus maximam simplicitatem esse: uel ex eo argui potest: quod non multum sit litigiosi. Nam nec commissi nec depositi iura ulla habent, nec testibus indigent: nec sigil lis: sed simpliciter credunt. Domum frequentius incustoditam habent: quae profecto omnia sunt continen tiae. Caetera non facile quis admittat: ut quod soli degant: & quod non una omnibus & caenandi & prandendi hora sit: sed ut cuique libytum sit. Nam & ad ciuilem locialemque uitam illa sunt accommodatiora. Exercitum praecipue frictionem probant: & maxime strigilibus ebeni leuibus: corpora expoliunt. In tumuli & sepulteris faciendis perparci. In cultu corporis nimii. Nam & augurum gestant: & lapillis ornantur: & sindonem candidissi mum indunt: & umbrellas secum portant: nam pulchritudinem extollentes omnia faciunt quae ad decorandam faciem partinent. Veritatem perinde recipiunt atque uirtutem aetati senum praerogatiuam nullam tribuunt, nisi prudentiam excellant. Multas nuptas habent quaes a parentibus accipiunt: pari boum emptas: alias obedientiae gratia: alias prolis & iii Victimarum nex Testium poe Regis somnus Equi unicornes

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
