# Strabo de situ orbis 521.9-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 521.9 to 521.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/521.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/521.9

De philosophis quoque diuisionem aliam facit: quorum duo genera dicit: nam alios bragmanas uocat: alios germanas: sed praecipue bragmanas probat: quod cum Graecis i opinionibus concordent. Hi quamprimum concepti sunt: uiros doctos curatores habent: qui & ma tri & concepto accedentes: quaedam canunt in prolis felicitatem: sed re uera quaedam continentiae praecepta dant matres libenter eos audientes: foelices in prole existimantur. Postquae uero nati sunt: alios: atque alios curato res sortiuntur: nam quo magis aetas adolescit, elegentiores magistros habent. Refert & phisosophos ante urbem in luco exerceri. intra compositum quaedam circuitum frugaliter uiuentes: super toris ac pellibus. & ab animalibus ac uiuere abstinere seriis sermonibus intentos, & cum uolentibus audire communitantes. Auditori ant non licere nec loqui nec sternutare nec etiam excreare: uel die illa cetu explodi: ut incontinentem & cum.xxx. & vii annos sic uixerit in sua secedere. & laxius licentiusque uiuere: sindonem induere aurum in manibus & au ribus moderate gestare: & carnibus uesci animalium, quae hominem ad opa non adiuuant ab acribus: & condi mentis abstinere, & uxores multas cape. propagandae prolis gratia. Nam a pluribus plura eueniunt bona. Dicit etiam bragmanas cum uxoribus non philosophari ne si improbe sint. aliquid quod efferri nefas sit: in prophanos efferant, si propae ne uiros relinquant. Nam qu uoluptatem ac dolorem uitam ac mortem eque con semnit, subditus esse non paritur. huiusmodi autem sunt probus & proba. Item multa eos de morte dicere, & hanc uitam putandam esse, quasi quendam uiuidum hominum conceptum. mortem uero natiuitatem, ad ueram illam & foelicem uitantis qui recte philosophati sunt. Idcirco eos multa exerciratione uti ad mortis praeparatio nem. Nihilque eorum quae hominibus anccidere dicuntur bonum esse uel malum: nec iisdem rebus alios an gi: alios laetanri: ac si in somniantium imaginationes habeant: nec eosdem iisdem interdum angi: interdum immu tatos laetari.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
