# Strabo de situ orbis 522.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 522.5 to 522.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/522.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/522.5

Eosdem interdum in foro uersari, & ut consilia rios honorari auctoritatem habentes, quicquid ex rebus uenalibus uoluerint gratis auferendi, & ad quae cumque accesserint. Sesamino pingui perfundi. ut usque ad oculos flueret & multo melle ac Sesamo praesen te panem conficientes gratis enutriri: Cumque ad Alenxandri mensam accederent. assistentes coenare & pa cientiam docere. Postea in locum quendam proximum secedentes. seniorem supinum & solem & hymbres, to lerare. Iam.n.pluebat uere incipiente. Iuniore uero in altero pede stantem lignum tricubitale ambabus manibus sublatum sustentare, pede autem iam defesso nissum.i alterum immutare. atque ita quotidie perse uerare. Ex his continentiorem uisum fuisse iuniorem, qui cum aliquandiu regem secutus fuisset domum reuersus est. & eo relicto iussit si quid ualet ad se ueniret. alterum usque ad extremum secutum: & uestem & uitam apduam rege immutasse, & cum a quibusdam increparetur respondisse, quod xl.exercitationis annos complesset quos promiie rat Alexandrum filii eius dona plurima dedisse: De taxilorum consuetudine noua quaedam refert & inusi tata, quod qui filias praeinopia socare non possunt. In ipso aetatis flore in forum producunt: cum tuba & classi cis, quibus bellica significari solet. Tum multitudine conuocata puella accidenti primum posteriora humerotemus detegit. Postea uero anteriora, quae quum placita fuerit, & approbata quibuscunque uidetur nubit. Item quod mortui uulturibus proiiciuntur, Plures autem uxores habere cum multis est commune. Dicit etiam audiuisse apud nonnullas gentes: uxores sponte cum uiris comburi, quae uero id non ferant inglo rias esse, & alibi a nobis dicta sunt. Onesicritus missum se scribit, ut cum Sophistis colloqueretur. quod Ale xander audiuisset, nudos eos incedere & tolerantiam exercentes, in honore maximo haberi. Ad alios autem, nec uocatos ire. sed iubete ut alii ad se uenirent. siquid assequi uellet, quod ab eis ageretur & diceretur, & cum tales essent, nec decorum uideretur, ut Alexander ad illos accederet, nec etiam inuitos cogeret, ut quicquam facerent praeter patria instituta, se missum inquit. &. xV. homines. xx.stadiis ab urbe inuenisset, alium in alio gestu: uel stantem uel sedentem. uel iacentem nudum.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
