# Strabo de situ orbis 522.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 522.9 to 522.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/522.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/522.9

& usque ad uespe ram immotum postea in urbem discedere: Sed omnium difficillimum esse, solem perpeti adeo calidum ut nemo alius nudis pedibus scilicet in meridie per terram ire facile ferret, locutumque cum uno eorum nomine Calano: qui postea usque in persiam Alexandrum secutus, secundum patriam legem mortu us est in rogum impositus, tunc autem super lapidibus iacebat. Quum itaque accessisset & eum ap pellasset, dixit se missum ab Alexandro eorum sententiam auditurum. & regi renunciaturum ore nisi inuidia esset. se paratum audire dixit. At Calanum quum chlamydem indutum uidisset & pilea tum. & crepidatum risupermotum dixisse. Olim omnia plena erant triticea & ordeacea farina ut nunc puluere & fontes, alii lacte. alii aqua fluebant nonnulli melle, nonnulli uino, nonnulli oleo ibant. ho mines ob sacietatem ac delitias in contumeliam exciderunt. Iuppiter modum exosus omnia abole uit, & uitam per laborem constituit. Tunc continentia & uirtutibus caeteris in medium prodeunti bus rursum bonorum copia facta est. Nunc iam res ad saturitatem contumeliamque rediit, & rerum omnium interius fieri periclitatur. quae quum dixisset uidisse, si quod uellet audire, ut eo habitu deposito. supe iisdem lapidibus nudus iaceret. Onesicrito atm addubitante. Mandanim qui senior erat, & caeteros anteibat sapientia. Calanum tanquam conuiciatorem obiurgasse, & a contumelia deterruisse. Postea Onesicrito ad se uocato dixisse, se summope quidem Alexandrum laudare, quod in tanta administrandi impii mole sapientiam cuperet. & solum eum in armis philosophantem uidisse, & rem fore omnium utilissimam, si ii saperent quibus postea adesset, ut

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
