# Strabo de situ orbis 524.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 524.1 to 524.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/524.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/524.1

spontaneis continentiam persuaderent. Inuitos autem cogerent: postea ueniam postulasse si per tres inter partes colloquens: qui nihil nisi meram uocem perciperent: non plus utilitatis efficeret: quam unus aliquis e uulgo. quod perinde esset: ac si quis diceret: limpidam aquam per cenum delabi: Omnia itaque dicta ad hoc pertinebant: quod is esset optimus sermo: qui uoluptatem maeroreque ex animo admiret: & quam maeror & do lor differret: quod alter eis esset inimicis alter uero inimicissimus: Et quod corpora ad laborem execerent ut mentes confirmarentur quibus motus sedarent & bona omnibus consulerem: & publice & priuatim & quomodo nunc Alexandrum suscepturi essent: nam si bene illum susciperent: bene sibi futurum: si ma le: bene alteri facturos. Post haec interogassenum talia apud graecos dicerentur: cui affirmanti: quod eadem Pythagoras diceret: & iuberet ab aimalibus abstinere: & Socrates & Dyogenes quem ipse audisset respon disse: quod prudenter eos in caeteris sentire existimaret: In uno autem errare: quod legem anteponerent naturae. Nequaquam nuinquit pudere se: ui ipsum nudos degere frugaliter uiuentes: cum ea optima donus sit: que minime suppellectilis indigeat. Addidit multa se de natura: de signis: de hymbribus de siccitatibus: de morbis denique este perscrutatos. Abeuntes uero in urbem per fora dispergi: & quaecunque offenderint ficus uel uuas feren tem ab eo grantis capere: Si oleum fuerit eum perfundi: & iungi: & omnem domu: & diuitias sibi patere usque in mulierum conclauia. Ingressos autem & in coena: & in sermonibus commumicare. Turpe apud eos putari corporis morbum: quem siquis ueretur seipse per ignem effertur. Nam constructa pyra super eam punctus sedet & accendi iubens inmotus comburitur. Nearchus quum Sophistis mentionem facit. Bragmanas in ciuitatibus uersari dicit: & re ges sequi & eorum consiliarios esse Caeteros uero quae ad naturam partinent contemplari: & ex his Calanum fuisse: & cum esis mulieres philosophari & omnium uitas durissimas esse. De institutis uero quibusdam haec ait: legum alias esse non scriptas: alias communes: alias proprias: quae ab aliorum legibus longe sunt diuersae: ut quod apdm nonnullos uirgines praemium proponantur: pugnis uincenti: & quod moderate nubant: & quod alii quidam per cognationes & communiter operentur: & quum fructus colligunt: quisque onus suum tollat in anni alimentam.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
