Latin
524.9 to 524.12
Strabo, Strabo de situ orbis 524.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Igneos in ignem detrudi: detalem Calanum fuisse: incontinentem sane homi nem: &mensae Alexandri obnoxium. Hunc itaque uitupari. Mandanim summope laudari quum alexam dri nuntii: eum ad louis filium uocarent: &obediennti donna pollicerentur. Inobedienti uero minarentur cruciatum. Respondit nec illum louis filium esse: nec magnae parti terrarum imperare: nec se illius donis permo ueri: cui nulla facietas esset: nec minas extimere: cum uiuens satis ab india nutriretur Mortuus uero ab attria: iam senio carne liberaretur: in meliorem purioremque uita immutatus: unde &ab Alexandro laudatum dicit: &uenia donatum. Atque haec etiam a rerum scriptoribus dicuntur. quod Indi louem pluuialem &gangem flumen &indigetes genios colunt. Et eum eorum rex capillos abluit solemnia celebrant &maxima doma mittunt diuitias suas certatim ostentantes: addunt etiam nonnullas ex auriferis formicis pennatas esse: &flumina auri strigmenta deferre: ut in Iberia. In sollemnibus pompis multos elephantes mitti: auro &argento or natos: &multas quadrigas: &boum paria: deinde exercitum instructum seque &ingentes lebetes deauratos: &magnos crateras: &mensas ex indico aere: &sellas: &pocula &labra: quae omnia maxima ex parte Smarag dis &beryllis: &carbunculis incrustata sint. Item uegem uariam auroque intertextam: &pardales: &leones mites &uariarum: &continentium auium multitudinem. Clitarchus refert: magnarum frondium arbo res in Plaustris quaternarum rotarum deportari: &ab eis aues mansuetas arceri: quarum canorissimum dicit urionem: aspectu pulcherrimum atque uarium. Catreum specie pauoni persimilem. Caetera uero imaginis pictura ab illo sumenda est. Bragmanis Pramnas Philosophos opponunt argutos sa ne homines &contentiosos. Pragmanas etiam physiologiam &Astronomiam exercere &ab illis ut stoltos &ostendatores derideri: atque horum alios montanos: alios gymnetas: alios ciuiles ac domesticos appellari. Rursumque montanos pellibus ceruorum uti: &peras radicibus &medicamentis Gymnetae plenas gestare: &cum magica &carminibus &lignaturis medicinam affingere, Gymnetas nudos degere: quod etiam nomen significet: &magna ex parte sub dio tolerantiam quam prius dixius: usque ad. xxx. &septi mum annum exarcere: mulieres cum eis uiuere: non tamen permisceri. Atque hos in admiratione maxima haberi: quos uero ciuiles diximus Sindonem gestare: &in urbe uel in agro degere: nebridas uel damarum pelles iduere. Et ut breui dicamus Indi ueste candida &Sindonibus candidis: &Carbasis utuntur conIndorum uetra quam ab his perhibeatur: qui eos dicunt uestes coloribus infectas gestare.