# Strabo de situ orbis 524.9-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 524.9 to 524.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/524.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/524.9

Igneos in ignem detrudi: detalem Calanum fuisse: incontinentem sane homi nem: & mensae Alexandri obnoxium. Hunc itaque uitupari. Mandanim summope laudari quum alexam dri nuntii: eum ad louis filium uocarent: & obediennti donna pollicerentur. Inobedienti uero minarentur cruciatum. Respondit nec illum louis filium esse: nec magnae parti terrarum imperare: nec se illius donis permo ueri: cui nulla facietas esset: nec minas extimere: cum uiuens satis ab india nutriretur Mortuus uero ab attria: iam senio carne liberaretur: in meliorem purioremque uita immutatus: unde & ab Alexandro laudatum dicit: & uenia donatum. Atque haec etiam a rerum scriptoribus dicuntur. quod Indi louem pluuialem & gangem flumen & indigetes genios colunt. Et eum eorum rex capillos abluit solemnia celebrant & maxima doma mittunt diuitias suas certatim ostentantes: addunt etiam nonnullas ex auriferis formicis pennatas esse: & flumina auri strigmenta deferre: ut in Iberia. In sollemnibus pompis multos elephantes mitti: auro & argento or natos: & multas quadrigas: & boum paria: deinde exercitum instructum seque & ingentes lebetes deauratos: & magnos crateras: & mensas ex indico aere: & sellas: & pocula & labra: quae omnia maxima ex parte Smarag dis & beryllis: & carbunculis incrustata sint. Item uegem uariam auroque intertextam: & pardales: & leones mites & uariarum: & continentium auium multitudinem. Clitarchus refert: magnarum frondium arbo res in Plaustris quaternarum rotarum deportari: & ab eis aues mansuetas arceri: quarum canorissimum dicit urionem: aspectu pulcherrimum atque uarium. Catreum specie pauoni persimilem. Caetera uero imaginis pictura ab illo sumenda est. Bragmanis Pramnas Philosophos opponunt argutos sa ne homines & contentiosos. Pragmanas etiam physiologiam & Astronomiam exercere & ab illis ut stoltos & ostendatores derideri: atque horum alios montanos: alios gymnetas: alios ciuiles ac domesticos appellari. Rursumque montanos pellibus ceruorum uti: & peras radicibus & medicamentis Gymnetae plenas gestare: & cum magica & carminibus & lignaturis medicinam affingere, Gymnetas nudos degere: quod etiam nomen significet: & magna ex parte sub dio tolerantiam quam prius dixius: usque ad.xxx. & septi mum annum exarcere: mulieres cum eis uiuere: non tamen permisceri. Atque hos in admiratione maxima haberi: quos uero ciuiles diximus Sindonem gestare: & in urbe uel in agro degere: nebridas uel damarum pelles iduere. Et ut breui dicamus Indi ueste candida & Sindonibus candidis: & Carbasis utuntur conIndorum uetra quam ab his perhibeatur: qui eos dicunt uestes coloribus infectas gestare.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
