# Strabo de situ orbis 525.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 525.9 to 525.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/525.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/525.9

Alexander aquarum inquisitores in deserta permisit & eos: qui sibi & classi mansiones pararent. Nam copiis trifariam diuisis: ipse cum exercitus parte: per Gedrosiam profectus est: remotus a mari quingentis stadiis per plurimum: ut simul & classi oram commodam pararet: & ipse nonnunquam mari appropinquaret: quod difficiles quidem & asperas actas habebat: exercitus uero partem cum cratero praemisit in mediterraneam ut & Arianam caperet & in eadem loca procederet in quae ipse iter erat facturus Classem at naro tradidit: Onesicrito nauium praefecto iubens: ut ordinate senquerentur: & eius itine ri praeternauigarent: Nam & Nearchus refert: iam rege iter peragente. ipsum in autumno sub uespertinum exortum Pleiados: nauigationem incoepisse, quum nondum apti flatus spirarent barbaris eos adorientibus atque urgentibus: iam enim abeunte rege libertatem & audatiam coeperant craterus ab hidaspe mouens petr Arachotos: & drangas in Carmaniam etiam profectus est Alexander per sterilem terram toto itiArachoti nere penuria laborauit e longinquo tamen parua quaedam & rara ueniebant ut exercitus fame praeme Drangae retur & iumenta deficerent & in uiis & in castris impedimenta relinquerentur. Palmarum fructus: & medulla multos seruauere. Dicunt Alexandrum summopere contendisse: cum difficultates scriret: ex fama quae obtinebat: Semiramim cum. xx. incolumen euasisse: cyrum uero cum. vii. Si posset ipse uictor per eadem loca tantum exercitum incolumen educere praeter caeteras difficultates grauis erat Alexandri exercitus si tis Oritaum sagittae

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
