# Strabo de situ orbis 527.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 527.5 to 527.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/527.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/527.5

Quinque ptolaemeus saucius piclitaretur: ferunt quendam Alexandro in somno astitisse: atque ei radicen cum ramo ostendisse: quam contritam sautio imponi iussit., Experrectum a somno & uisi memorem quae sitam radicem inuenisse: quae multa aderat: Atque & ipsum: & alios usos fuisse: Ac barbaros quum inuen tum remedium uidissent se Alexandro dedisse. Verisimile profecto est aliquem eam regi indicasse: sed adulationis gratia adiunta fabula est die sexagesimo in Gedrosiorum regiam ab ortis ueniens: cum exercitus paululum queuisset, in Carmaniam profectus est. Australe Ariamae latus huiusmodi situm ore habet & ulterio ris gedrosiorum & oritarum terre: quaeproxime imminet. Multa.n. est gedrosia: & in mediterraneam recedit quousque Drangas contingat & Arachotos & paromisade: de quibus Eratosthenes sit ait nihil.n.habe mus quod quidem melius de ipsis dicamus Dicit ergo Arianam ab Oriente Indo terminari. Ab austo mari magno. Ab aquilione: paropamiso: & sequentibus montibus usque in caspias portas: Ab occidente iisdem montibus quibus pthia mediam uersus. Carmania uero paretacinam & persiam uersus termiata est. Regionis latitudo est Indi longitudo: a paropamiso usque ad hostia. xii milia stadiorum sunt qui,xiii milia faciant & longitudo a Caspiis portis duplex est: ut in Asiaticis itineribus descriptum est: Nam Alexan driam usque: quae apud arios est: Acaspiis portis: per parthiam una eademque uia est, postea est: quae recta it per bactrianam: & montis transcensum: qui in orospana situ per triuim: quae ex bactis est apud paropamisadas: Altera paululum ab Aria austrum uersus deflectit: prohpthasiam. Drangiane postea rurium: usque ad Indiae montes: & Indum flumen, quare ea: quae per drangas it: & Arachoros uniuersa longior est. xv. millibus stadiorum: & ccc. Si quis autem mille & ccc. detrahat: habebit reliquam regionis longitudinem in rectum. xiiii. millia: quae nonmulto minor est: quam maritima ora: & si nonnulli ad.x.milia carmaniam addant sex millium eam ponentes: aut.n.cum sinibus ponere eam uidebuntur: aut cum ora Carmanica quae intra persicum sinum est. Arianae nomen usque ad partem quandam persarum: & medorum: & septentrionalium bactriorum: ac sogdiamorum extenditur. Sunt.n. quasi eiusdem linguae. Gentium ordo est huiusmodi.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
