Latin
527.9 to 527.12
Strabo, Strabo de situ orbis 527.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Secus Indum sunt paropamisadae: quibus paropamisus mons imminet: Possea Arachoti ad austrum: deinceps ad austrum Gedrosini &alii qui oram habent: omnibus. n. ad locorum latitudines Indus adiacet: eorum quae secus indum sunt: partem habent indicum prius essent persarum: Ea Alexander Arianis ademit: &per sese constituit. Postea seleucus nicator ea dedit Sadroco contracta cum eo affinitate: ac pro iis. helephantes accepit. Paropamisadis ad occiden tem Arii adiacent: Arachotis &Gedrosiis drangae. Arii &ad aquilonem: &ad occidentem drangis adia cent: aliquantum quodammodo circundati. Bactriana sinistram Ariae adiacet: &paropamisadis: per quos Alexanoer caucasum transcendit: in Bactrianam Deinceps ad occidentem ariis parthi adiacent: &loca caspiarum portarum. parthis autem ad austrum Carmaniae deserta: postea reliqua Carmania &Gedorsia: sed praedicta montana maxime cognoscentur: si quis uiam notit qua usus est alexander: quum bessum ex par thia in Bractianam persecutus est. Nam in Arianam uenit: postea in drangas: ubi philotas deprehensis insi diis parmenionis filium interemit. Patris autem interfectores: qui eum ut consilii conicium interemerant: mi sit ebathana. Dicunt eos camelis dromodariis. xxx. xi. uel dierum itinere in diebus. xi. peracto rem consecisse. Drangae alioquin perfice uiuentes: uini copiam non habent. Nascitur quod eos casiteros deinde ex drangis Alexander uenit in euergetas quos Cyrus sic nominauit: &in ea. Archoros per Paropa misadas Pleiade occidente: nam ea regio montana est: &in ea tunc ningebat: quare difficulter adibatur sed frequentes uici: &rerum omnium copiosi praeter oleum: eorum molestias leuabant: ad sinistram sum ma montium habebant. Ad meridionales paropamisi partes indica sunt &ariana. Ad septentrionales &occidentales Bactriana. hyeme ibi peracta &urbe condita: habens Indiam ad dextram: transiuit in Bactria nam: per iter arboribus nudum praeter quam Termintho eoque non multo fructificoso: tamen in summa fru menti inopia: ut sumentorum carnibus uesceretur: atque iis crundis propter lignorum penuriam: sed hanc cruditatem concoouendam: Silphi compia aderat. Quintodecimo die ab hibernaculis: &urbe quam condiderat: Adrapsa peruenit Bactrianae urbem. Circa has partes: quae Indis sunt conterminae est choari Adrapsa na ex omnibus quae sub partis sunt: Indiae proxima. Distat ab ariana per arachotos &dicta montona.