# Strabo de situ orbis 527.9-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 527.9 to 527.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/527.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/527.9

Secus Indum sunt paropamisadae: quibus paropamisus mons imminet: Possea Arachoti ad austrum: deinceps ad austrum Gedrosini & alii qui oram habent: omnibus.n.ad locorum latitudines Indus adiacet: eorum quae secus indum sunt: partem habent indicum prius essent persarum: Ea Alexander Arianis ademit: & per sese constituit. Postea seleucus nicator ea dedit Sadroco contracta cum eo affinitate: ac pro iis. helephantes accepit. Paropamisadis ad occiden tem Arii adiacent: Arachotis & Gedrosiis drangae. Arii & ad aquilonem: & ad occidentem drangis adia cent: aliquantum quodammodo circundati. Bactriana sinistram Ariae adiacet: & paropamisadis: per quos Alexanoer caucasum transcendit: in Bactrianam Deinceps ad occidentem ariis parthi adiacent: & loca caspiarum portarum. parthis autem ad austrum Carmaniae deserta: postea reliqua Carmania & Gedorsia: sed praedicta montana maxime cognoscentur: si quis uiam notit qua usus est alexander: quum bessum ex par thia in Bractianam persecutus est. Nam in Arianam uenit: postea in drangas: ubi philotas deprehensis insi diis parmenionis filium interemit. Patris autem interfectores: qui eum ut consilii conicium interemerant: mi sit ebathana. Dicunt eos camelis dromodariis.xxx.xi. uel dierum itinere in diebus.xi. peracto rem consecisse. Drangae alioquin perfice uiuentes: uini copiam non habent. Nascitur quod eos casiteros deinde ex drangis Alexander uenit in euergetas quos Cyrus sic nominauit: & in ea. Archoros per Paropa misadas Pleiade occidente: nam ea regio montana est: & in ea tunc ningebat: quare difficulter adibatur sed frequentes uici: & rerum omnium copiosi praeter oleum: eorum molestias leuabant: ad sinistram sum ma montium habebant. Ad meridionales paropamisi partes indica sunt & ariana. Ad septentrionales & occidentales Bactriana. hyeme ibi peracta & urbe condita: habens Indiam ad dextram: transiuit in Bactria nam: per iter arboribus nudum praeter quam Termintho eoque non multo fructificoso: tamen in summa fru menti inopia: ut sumentorum carnibus uesceretur: atque iis crundis propter lignorum penuriam: sed hanc cruditatem concoouendam: Silphi compia aderat. Quintodecimo die ab hibernaculis: & urbe quam condiderat: Adrapsa peruenit Bactrianae urbem. Circa has partes: quae Indis sunt conterminae est choari Adrapsa na ex omnibus quae sub partis sunt: Indiae proxima. Distat ab ariana per arachotos & dicta montona.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
