# Strabo de situ orbis 528.1-3

Strabo, Strabo de situ orbis, 528.1 to 528.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/528.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/528.1

xi Choarina & nouem millibus stadiorum: & hanc regionem Craterus omnem permeauit subingens eos qui parere recusabant ut cum Alexandro iungerentur: & profecto sub idem fere tempus utrique exercitus pedestri stinere in Carminiam concurrerunt: paulopost Nearchus in Arabicum sinum nauigauit: multa & perper errores & aerumnas: & cetorum magnitudinem perpressus: & quanquam uerisimile est nauigantes multa garrire uerum tamen mala sibi imminuisse significarunt: & si magis metus quam periculum affuit plurimum eos turbabant: physeterum ma gnitudines fluctum maximum & accumulatum & caliginem tantam refletionibus excitantes: ut quae ante pe des erant conspici non possent. Sed cum nauigationis ducens illis timentibus & causam ignorantibus indicassent: beluas esse quae facile tubarum sonitu & plausu exaudito discenderent: Nearchus naues in fluctum eget qua maxime arcebatur ac tubis beluas exteruit. Ille undas subeuntes nauale certamen a puppi minabantur uerum subito cessauere. Quod nunc in Indiam nauigant beluarum quidem magnitudines referunt quae nec graegatim nec saepius se offerant: sed discendant clamore ac tubis repulsae. Dicunt eas terrae nequaquam apropinquare ossa uero iam dissolutarum a fluctibus facile eiici: & materiam faciendarum tegetum Ichthyophagis iuppeditare, Nearchus cetorum magnitudinem uicenum & ternum passuum refert quod Cetorum ma autem pro uero ab iis habebatur qui in classe erant: Nearchus falsum redarguisse dicit quod insula quaeda esset gnitudo in trasitu quae accidentes quousque aboleret. Nam quum lembus quidam prope insulam nauigasset nunquam amplius uisus est: unde homines ad inqrendum missi quum in insulam exire non auderent: sed praeter nauigantes clamore amissos reuocarenti nemine exaudiente reuersi sunt: quum itaque omnes crimen in insulam conferent: nauigasse se dicit & adacta naui cum parte nauigantium egressum: isulam omnimnem collustrasse quumque nullum quaesitorum uestigium inuenisset: re desperata rediisse atque docuisse falso insulam criminari nam & sibi & sociis idem fuisset interritus: sed alius profecto exitii modus esse lembo debuit: cum infinita accidere possint.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
