# Strabo de situ orbis 530.4-7

Strabo, Strabo de situ orbis, 530.4 to 530.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/530.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/530.4

Ad os susianum uicum habitari quingentis stadiis a susis distantem. Ab ore Euphratis usque babylonem nauigationem esse per loca bene habitata: supra tria milia stadiorum. Onesicritus autor est Euphratem: tegrimque in lacum mittere: rursumque cuphrate e lacu egressum proprie ore ad mare iungi. Sunt & aliae complures angustiae uxios transeunti iuxta persiam: quas Alexander ui permeauit ad piscas portas & loca alia tranfiens regionem & uidere properans principales eius partes & thesauros: qui per tot tempora erant: quibus persae Asiam tenuissent: & multa flumina traiecit: quae regionem rigant: & in persicum sinu deferuntur. Nam post Choaspem Copratas: & pasitigris qui etiam ex uxia fluit. Item Cyrus: quam circa pasargadas per cauam persiam fluit. Ab eo res appellatus est. Nam pro agradaton cyrus dictus est. Iuxta persaepolim. Alexander Araxem traiecit, psepolis magnificas regias ha bent: & fabrica sumptuosa in Araxem ex paretacis descendentem: Medus influit ex media stelatus. Hi per conuallem rerum omnium feracem & Carminae iunctam deferuntur: & orientalibus regionis protibus quemadmodum & persepolis. Alexander persepolitanis regii concrematis: ultus est graecos: quorum & illa sa cra & urbes ferro ignique uastassent: deinde in pasargadas uenit: ubi erat antiqua regum sedes. Hic Cyri sepulturam in ortis uidit turrim non sane magnam arborum densitate occultam a parte inferiore solidam: superiore tecto & sacello exornatam: quod peragustum aditum habebat peream Aristobulus introisse se ait iubente rege atque sepulturam exornasse & auream lecticam uidisse & mensam cum proculis & aureum alueolum & uestem plurimam & ornatum lapillis incrustatum atque haec uidisse affirmat quum prino accessisset postea direptam fuisse ac caetera quidem asportata: lecticam uero confractam & alueolum transpositum mortuum autem: & nusquam apparere quod non Satrape sed praedatorum opus fuerat qui ea reliquerant quae aspor tate nequierunt quae quidem contigeruntum C Magorum custodia imposita esset: qui quotidie ouem accipie bant in alimenta quot mensibus autem equum. Nam Alexandri absentia in india & bactris: permulta innouari praebuit e quibus hoc unum est. Sic.n.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
