# Strabo de situ orbis 534.4-7

Strabo, Strabo de situ orbis, 534.4 to 534.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/534.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/534.4

Ex omnibus autem barbaris: Persas clarissimos effici apud Graecos contigit: quod nulli Graecis imperauerunt: qui Asiam tenuere: praeter eos nec ii graecos: nec graeci illos an tea nouerant, nisi perparum admodum quantum fama percepissent. Nam nec Homerus medorum: Syrorum ue imperium nouit. Nam cum aegyptias thaebas: & earum & phoenicum diuitias nominet: neonquam Babylonis & Ecbatanorum opes conticuisset. Ac prino quidem graecis persae imperauerunt. Lydi uero non toti Asiae: sed parti perexiguae: solum eis halym sunt dominati. Idque non diu. Croesi & Aliatis tempore: sed si quam fa mam habebant: eam amiserunt a Persis suprati Persae quamprimum Medorum res euerterunt. Lydos sube gere & graeci qui in Asia erant: illis peruerunt postmodum in graeciam traiicientes: saepe multisque certa minibus uicti sunt. Asiam tamen usque ad mare tenuerunt: donec a Macedonibus sunt debellati. Cyrus eos primum in imperio constituit. Cuius successor Cambyses filius: a magis sublatus est: septem uero Persae qui magos interemerunt Dario hystaspiis filio imperium tradidere. Cuius successores in narsem desierunt quem cum Bagous eunuchus interfecisset, Darium regem fecit: quaquam e stirpe regia non erat. Sed quum Alexander hunc euertisset ipse. xxiue annis regnauit. Postea Asiae imperium in complures successores: & ab eis profectos diuisum euersumque est, Permansit tamen annis, cc, & lnunc iam per sese sunt: Ac reges qui oli Ma cedonibus paruere nunc Parthorum regibus subiectos habent. Sextusdecimus circa Assyriam uersatur: in quae Babylon est: & Nisibis urbes maxime. Item circa Adiabenam & Mesopotamiam & Syriam & Pheniciam & Palestinam: Arabiam omnem: & quaecunque Indica Arabiam contingunt. Item Saracenorum regionem quam Scenetim uocat & omnem rubro mari: & mortuo adiacentem. Ersiae ac Susianae iuncti sunt Assyrii: sic.n. Babylonia & maximam circunstantis regionis partem uocant. Cuis etiam Aturia est: In qua sunt ninus: Apolloniatis: Elymei: Pa retacae & Charonetis. Zagro monti proxima. ltem campi Nino uicini: & Dolomena: & Calachena: & Zachena: & Adiabena: & Mesopotamiae gentes: Gordyaesis & Mygde nibus iis proxime qui circa Nisibim sunt iisque ad euphraris pontem: & ad multam transeuphratem regionem: quam Arabes tenent: & qui proprie nunc Syri appellatur usque ad Cilices Phoenices & Libes: & Aegyptium pelagus: & Issicum sinum Syrorum nomen tendere uidetur: a Babylonia: usque ad Issicum sinum: & ab hoc olim usque ad euxinum.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
