# Strabo de situ orbis 534.8-10

Strabo, Strabo de situ orbis, 534.8 to 534.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/534.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/534.8

Quare utrique Cappadoce: tum qui ad taurum: tum qui ad pontum iacent: ad hoc usque tempus lneucosyri appellantur: ac si sint aliqui Syri nigri. Hi autem ex tra taurum sunt: taurum dico eum qui ad amanum usque nomen extendit: qui de Syrorum imperio scribunt: cum me dos a Persis euersos dicunt. Syros autem a Medis nullos alios syros intelligunt: quam qui Babylonem: ac Ninum regni caput effecerunt, quarum alteram Ninum. sininus in Aturia condidit: cuius uxor semiramis regne succedens condidit Babylonem: atque ii Asiam tenuerunt. Semiramidis opera praeter ea: quae apud ba bylonem sunt: multa per uniuersam fere hanc continentem ostenduntur ut aggeres: quam semiramidis uocam runt: & moenia: & munitionum fabricae: & aquaeductus: & scalae & fossae in fluminibus: & lacubus: & uiae & pontes. Posteris uero suis imperium reliquerunt usque ad Sardanapalum: & orbacum: quod postea i Medos translatum est. Sed ninus post euersos Syros: ex templo deleta est: ea multo maior erat babylone in Aturiae campo sita. Aturia similis est iis locis: quae circa arbela sunt & lycum flumen intermedium ha bet. Arbela.n. ad Babyloniam pertinent: & iuxta eam sunt. Trans lycum uero aturiae campi: Ninum circumiacet. In Aturia quoque uicus est nomine gaugamela apud quem Darius supatus amisit imperium: quare hinc locus in signis est eius nomen Cameli domus interpretatur. Sic enim eum Darius hystaspis filius nominauit: quum pos sessionem hanc camelo defesso in alimentum daret: praesertim in uia qua per deserta in Sythiam cum oneribus itur. In quibus regi etiam alimentum erat. Macedones quum hunc uicum tenuem uiderent.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
